Latin
ADAMI WIDL E SOCIETATE IESU LYRICORUM LIBER TERTIUS., ? FRANCISCUS BORGIA Calvariam ISABELLAE ostendit Mundi, Formaeque Amatoribus.
Adam Widl, Lyrica 3.51
Unproofread scanNot analysed yet
SPectate, quotquot bullit in abditis
Venus medullis, et quibus hoc @,
Ac vultus in vivis placebat
(Prodigium speculi) ISABELLA.
Ubi lacerti per vacuos specus
Intrant ad escam, lucida sidera
Crystallinis nuper stetere
Orbibus, ingenuisque Stellis:
Ubi micabant torquibus aureis
Fulvae catenae, flexibus aemulis
Errant colubri, lautiorem
Ingluviem sibi gratulati:
Non ISABELLAM credito, quam vides:
Vides MEDUSAM, quam rabidissimae
Cingunt lacercorum coronae,
Atque vagis redimitur Hydris:
Illa ipsa nuper tam cupide procis
Spectata formae purpura cereo
Expalluit buxo; decorus
In cineres resolutus ignis:
Frons illa vibrans, illa cupidinis
Formosa sedes, atque iocantium
Vivax theatrum gratiarum,
Delicium muliebris Orbis
Bufonis antrum est: illa volubilis
Crispata ferro sollicito coma
Vivos in angues efferata
Dedidicit laqueos amoris:
Nil ISABELLAE, nil superest Deae,
Non Imperatrix florida. putruit,
Quae nuper incrustata gypso
Sidonio, Tyrioque fuco,
Et purpurisso lubrica splenduit,
Praedam sepulcro vermibus intulit
Regale corpus: quae potenti
Praefuit imperiosa sceptro,
Cessit ligoni. iam sanie fragrat,
Quae delicatis nuper atomatis:
Quae sumptuosis tincta succis,
Iam liquido lutulenta pure est.
Adeste. Magno credite BORGIAE,
Et, quas amavistis, cernite fabulas,
Putredinis saccum, cloacam
Instabili nive delibutam.