# Lyrica 4.10

Adam Widl, Lyrica, ADAMI WIDL E SOCIETATE IESU LIBER EPODON., Vanam, ac brevem esse sceleratorum in hac vita felicitatem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-widl/lyrica/4.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-widl/lyrica/4.10

ELoquar, an sileam? iustas habet ira querelas,
Nequissimos vulgo esse felicissimos.
Vidi alacri vultu, ac recta cervice nocentes,
Mortaliumque pessimos incedere,
Seque supercilio circumspectare superbo,
Auro vibrantes, sericis fulvos togis,
Qui ludunt inopum iugulis, mactantque, necantque,
Putantque nullum sceleribus pasti scelus.
Flagitii nulla his saties, nec meta patrandi,
Quicquid patrari poterit a spurcissimis.
Quibus numquam est melius, miserum quam si pede
Inambulare vertices Tyrannico.
Longaevi tamen hi totum prope Nestora vivunt, possint
Serosque Numen prorogat vitae dies;
Nempe ut pro Coelo terrestria munera captent:
Perenne posthac nil, quod exspectent, habent,
Ceu servi, quos aere pari pro tempore solvit
Pater familias, moxque proturbat domo.
Credite! non constans flos est, nec ludus in orbe
Potentiae pessundatricis pauperum.
Fabula mendacis lucri cum tempore cessat,
Evanidumque desinit marsupium.
Tunc equites ibunt Iri, repetentque triumphos,
Peditesque Croesi debitas poenas ferent.

---

Adam Widl, Lyrica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/widllyrica_1.xml.
