Latin
ADAMI WIDL E SOCIETATE IESU LIBER EPODON., AD DIONEM CREANDRUM. Malas, ac temerarias Suspiciones nullum in animo nostro
Adam Widl, Lyrica 4.19
Unproofread scanNot analysed yet
QUousque pergent subdolo ingenio vafri
Mendace palpo fallere
Sensus iniqui iudices, restes leves
Discorde rerum fascino?
Visus doloso perfidus nictu trabes
Fractas in undis asserit,
Remumque mersum curvat illimi vado;
Tactus reclamat aequior.
Variat palatus. dulce quod multis fuit,
Multis putatur felleum:
Quae visa nobis lota Riphaea nive
Quondam fuere, nigra sunt:
Quin saepe montes ambulant. praeposteri
Nutare turres credimus.
Suspecta res est, fallimur. nemo satis
Arcana novit pectorum,
Nisi qui potenti corda rimatus face
Renes lucernis visitat.
Ratio vacillat, credula indicio levi,
Et quod videmus, error est,
Intentionis clavis humanae deest,
Reconditusque finis est:
Hac destituti, Marte violento intima
Intramus in praecordia,
Revellimusque cardines. clausas feras
Ipsis negatas Angelis
Male suspicando frangimus. quoties DEO
In munus involavimus?
Hic fur habetur, ille meretricum procus,
Corrasor hic pecuniae:
Sunt innocentes. Numini soli forum,
Patetque conscientia.
Sensus inepti nuntii, fumos meros
Fraudum magiri venditant.
Existimatum Ratio castiget scelus,
Virtusque sensum corrigat.
Homo serenus labe, vitaeque integer
Errore damnat neminem,
Se nequiorem reputat, ac proprias fores
Everrit, et cubiculum:
Si videat alibi scelera, festucas putat,
Quod ipse peccat, arbores.