Latin
ADAMI WIDL E SOCIETATE IESU LIBER EPODON., Eundem ILLUSTREM DOMINUM ad Liberales Eleemosynas invitat.
Adam Widl, Lyrica 4.27
Unproofread scanNot analysed yet
QUamvis coloni mortuos credant agros
Pessum datos a frigore;
Quando sata nivea tecta sub lana rigent,
Crystallinoque frigore,
Mox tamen, ut annus melior afflatur Notis,
Et Vernus exardet focus,
Avida Menalcae vota luxurians beat
Flaventibus Ceres comis;
Sic tu perisse crede non illam stipem,
Quam pauperi largitus es:
Revirebit olim nummus, atque unus feret
Plures aristas aureas:
Codro quod aurum dederis, arboribus tibi
Recrescet amplo foenore.
Inopes fove: Natura consortes dedit
Communione sanguinis.
Abolla quamvis lacera tergo squaleat
Iniecta nudo corpori,
Tamen sub illa imago splendescit DEI
Perinde, quam sub purpura.
Dando recondes posthumae ditissimum
AEternitati aerarium.
An interire dona locupletum putas,
quibus pauperes ungunt casas?
Nusquam in tabernis Cambii, vel nundinis
Usura quaestuosior;
Non Quinque tantum, mille pro centum accipis:
Iactura transit in lucrum.
Solutionis terminus veniet brevi,
Quo debitor reddet DEUS.
Illa at moneta sola post hiemem redit,
Quae seminatur pauperi;
Haec una, mortis falce quae messa est, Ceres
Coeli subibit horreum.
Ergo profusa dona disperti manu
In pauperum gurgustia;
Ideo, ANGELINE, divitem vult te DEUS,
Ut sis DEI Vicarius;
Dat is per homines; est dare ipsi Proprium,
Nec vult perire quempiam.
Orbo hinc moneta suffice infanti patrem,
Pecuniaque matrem eme,
Succurre viduis. pessimum prolis statum
Novisti, Marito mortuo;
Occasiones obvias prensa stipe,
Coelumque donis occupa:
Reddet fidelis Sponsor actutum DEUS,
Quod erogavisti Tityro.
Si pestilenti ventilans flabro luem
Rubigo spicas usserit,
Tibi fluctuabunt fronte formosa sata,
Praegnante culmi vertice:
Quin verberata grandine, aut nimbis seges
Tibi resurget altior:
Quin, per fragores fulminum, et Mundi Rogos
Cum iudicandus Orbis est,
Humeris ferere pauperum in Regum thronum,
Terrae ruinis altior.