# Lyrica front.1

Adam Widl, Lyrica, EMINENTISSIMO AC REVERENDISSIMO DOMINO DOMINO IOANNI EVERARDO NIDHARDO Sanctae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-widl/lyrica/front.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-widl/lyrica/front.1

QUod Poesis mea, CARDINALIS EMINENTISSIME, Romam veniat, morem illa caeterorum Peregrinorum ex Germania illuc Religionis causa euntium imitatur. Magnum ea cultum non prae se fert; Peregrina est: succincta venit, habitu scilicet peregrinantis. Quod vero illa in Palatium quoque tuum irrumpat, licentia scilicet poetica, fortassis etiam nimia utitur, ac grandi Hospitalitatis tuae fiducia peccat. De admissione, saltem in atrium, non dubitat; cum Tecum literas Omnes magnifice habitare noverit, et recipi omnes audierit, qui eo nomine veniunt, ut eruditum ostium pulsent. Quare autem ad VENERANDAM PURPURAM TUAM Musa mea accedat, vestigia aliis Poetis trita permoverunt viae ceteroquin ignaram futuram, nisi praecessissent, ii praesertim, qui Purpuratis Ecclesiae Patribus opuscula sua antehac consecrata voluerunt. Hospitio proin ad tempus donata Musa mea Coronata Regni Catholici negotia non turbabit, sed quieta se tenebit, utpote peregrina de via lassa, et Religiosae modestiae non immemor, quam eo titulo EMINENTIAE TUAE gratiorem quoque futuram spero. Quod si et vena mea non satis verecunda minus fortasse, quam par erit, generosi sanguinis, ac fortis succi contineat, a fulgentissima PURPURA TUA supplementum sibi accerset, unde ad Auctorem tanto patrocinio fulta redeat vivacior. Caeterum, CARDINALIS EMINENTISSIME, non adeo ut rem meam Tuo NOMINI sacram probes, opto, quam animum et Patria, et voluntate vere Germanum. DEUS TER OPT. MAX EMINENTIAM TUAM maximo Ecclesiae bono quam diutissime servare dignetur incolumem. Ita voveo EMINENTIAE TUAE Servus Humillimus ADAMUS WIDL e ? IESU

---

Adam Widl, Lyrica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/widllyrica_1.xml.
