Latin
AD LECTOREM BENEVOLUM.
Adam Widl, Lyrica front.2.1
Unproofread scanNot analysed yet
PAucis alloquendus es mihi, AMICE LECTOR, ut scilicet ea occupem, quae mihi obicere forte possis. Primum est, est, ut si forte in diversis vagabundis foliis, et Thesium laciniis eadem, aut similia iis, quae in hoc opusculo continentur, legeris, Cornicula tibi in mentem no veniat, sed mea potius, quam aliena credas: multa namque. Academicis, ut mos fert, honorandis disputationibus raptim furore poetico effuderam prope non temere, quae dein suo tempore in meliorem formam et ordinem redegi, ac ceu partum non satis linctum addita industria Publico elaboravi. Quod si et integros, licet illos perpaucos, ac modestos ex Horatio versus legeris, mutuo potius acceptos, quam subtractos crede: nam, ecce! restituo, suumque Auctori honorem habeo, addita etiam quandoque in titulo sede, ac loco proprio, unde cimelia illa fuere deprompta. Ita nimirum gemmae non nisi ex longinquo litore repetuntur; suus nihilominus natali gremio, ac matrici, ubi conceptae, et a sollicita natura educatae sunt, nomen et pretium constat, absque eo, quod Personae, quae mundum illum illustrem portant in corpore suo, pretiosi furti arguantur. Ita paucae, eaeque peregrinae ex sumptuoso liquore admixtae guttae saepe cum vulgari potu maritantur, cui generosum saporen tribuunt; nec tamen propterea rapina, aut malo dolo acquisitae censentur, quia, unde petitae sint, omnibus satis constat, et in propatulo est. Quare cum exempla hic quoque suppetant aliorum, qui iis aromatis ex distanti petitis suam Musam aspersere, solliciti tamen, ne licentiam suam mutuandi ultra condimenti legem explicarent latius: ego quoque eorum vestigiis insistens honorem Auctoribus suum vindico, stareque prorsus incolumem volo. Alterum Te rogare placuit, ut benigna patientia longitudinem quarundam Odarum excuses, aut certe clementer interpreteris: Sunt Auctores, qui praeivere, quorum vestigia veneror, et imitatione colo. Malui scilicet felicioris fluxus materiam quandoque continuare, et filum producere, quam novam incipere: entheo vigore, dum calet, utendum est. Tertium est, quod mihi non exprobres; si scilicet in Minimae Societatis nostrae laudibus copiosum me videas. aliis per hoc detractum volo nihil. Nimirum privatum mercatorum quorundam (laudantium merces suas) vitium prope evasit commune et publicum. Laudo ego, quae mea sunt, Tu tua, Quisque sua.