# Lyrica front.2.2.1-6

Adam Widl, Lyrica, front.2.2.1 to front.2.2.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-widl/lyrica/front.2.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-widl/lyrica/front.2.2.1

Quod quisque delicate et tenere amat (Parentes, maxime ac Genus suum) illud et laudat. Quid mirum si et mihi chara mater sit, mea Religio, uti aliis sua. Nihil aurem, quod publice laudo, ac celebro, Orbi spectatori, imo admiratori occultum esse potest, quod non visum in theatro, et dudum ab aliis etiam fecundissime laudatum sit. Laus itaque tibi non videatur nova id, quod affero, sed quaedam laudis repetitio ab aliorum labiis decerpta. Dein Sancti (etiam Nostri) extra invidiam positi sunt, utpote publicum Ecclesiae testimonium nacti, et veluti Urbes in alto, veluti lumina quaedam in aureo gloriae candelabro a Vicaria Dei in terris Voce et Oraculo constituta, ut celebrentur non tantum eorum festa, sed et facta. Quos Patronos habere cupias, laudes, necesse est, et Gratiosos voces. Quartum est, ut, si Poetam rapaciore impetu, ac torrente ferri in mores videris, vitia proscindi, non homines putes. per vulnera Statuae elaborantur in melius; nemo propterea artis scalpro et mordacitati instrumenti, aut ipsi artifici irascitur. Perinde, ut vetustae imagines aeri quondam incisae, ita et antiqui mores acumine styli renovandi sunt; esto: quod pungantur. Si qua abortiva novitas vitio agri, aut luxuria succrevit, falce tollenda et resecanda est. Satyras tamen et Euphormionem in Lyricis hisce ne quaeras, velim; sed admonitiones saeculi, et transactionen quandam Emendationis benevolam, ad qua si Religiosus Poeta quispiam adhortetur Mortales, non propterea in munus Ecclesiastum involat, sed caritate subsidiaria adiuvat; cum ubique suus virtuti locus esse possit. Vitia publica ius ad famam et impunitatem perdidere: communis et liberae castigationis sunt, et, noctuae instar medio die e cavea elapsae omnium volucrum rostra et ungues merito in se convertunt. Neque furtivam aliquam, aut clandestinam clavem in tacita Auctoris mente repositam tibi imaginare, quae ficta in hos opusculo nomina quaedam aperiat, in quibus scilicet Auctor clam retro cortinam secum tripudiet; Chimaerica ea est, nihilque mysterii iis in nominibus latet, praeter morum castigationem, aut Virtutis laudem: innocentia nomina crede, tametsi mores, qui exagitantur, sint inhonestatis rei.

---

Adam Widl, Lyrica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/widllyrica_1.xml.
