Latin
1.2.11 to 1.2.13
Adamnan, Saint, De Locis Santis 1.2.11-13
Unproofread scanNot analysed yet
Sed et hoc etiam notandum esse uidetur, quod mausoleum Saluatoris, hoc est saepe supra memoratum tegurium, speleum siue spelunca recte uocitari possit, de quo uidelicet Domino Iesu Christo in ea sepulto propheta uaticinatur dicens: Hic habitabit in excelsa spelunca petrae fortissimae, et paulo post de ipsius Domini resurrectione ad apostolos laetificandos subinfertur: Regem cum gloria uidebitis. Supradictae igitur rotundae ecclesiae formulam cum rotundo teguriolo in medio eius collocato, in cuius aquilonali parte dominicum habetur sepulchrum, subiecta declarat pictura nec non et trium aliarum figuras ecclesiarum, de quibus inferius intimabitur. Has itaque quaternalium figuras ecclesiarum iuxta exemplar, quod mihi, ut superius dictum est, sanctus Arculfus in paginula figurauit cerata, depinximus, non quod possit earum similitudo formari in pictura, sed ut dominicum monumentum, licet tali uili figuratione, in medietate rotundae ecclesiae constitutum monstretur aut quae huic propior ecclesia uel quae eminus posita declaretur.