# De Locis Santis 1.21-22

Saint Adamnan, De Locis Santis, 1.21 to 1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/1.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/1.21

Aliarum arborum genera exceptis uitibus et oliuis in monte Oliueti, ut refert sanctus Arculfus, raro repperiri possunt, segetes uero frumenti et ordei in eo ualde laete consurgunt; non enim brucosa, sed herbosa. et florida illius terrae qualitas demonstratur. Altitudo autem eius aequalis esse altitudini Sionei montis uidetur, quamuis mons Sion ad montis Oliueti conparationem in geometricae demensionibus, latitudine uidelicet et longitudine, paruus et angustus esse uideatur. Inter hos duos montes uallis Iosaphat, de qua superius dictum est, media interiacet a septemtrionali plaga in australem porrecta partem.

---

Adamnan, Saint, De Locis Santis, ed. Paul Geyer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0007/stoa002/stoa0007.stoa002.opp-lat1.xml.
