# De Locis Santis 1.27

Saint Adamnan, De Locis Santis, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/1.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/1.27

De alia celebriore ecclesia ad australem Bethaniae partem in eo montis Oliueti loco fundata, in quo Dominus ad discipulos habuisse sermonem dicitur, breuiter scribendum arbitramur. Hinc non neglegenter inquirendum est, qualem sermonem et quo tempore uel ad quas speciales personas discipulorum Dominus sit locutus. Quae tria, si trium euangelia scriptorum aperire uoluerimus, Matthaei, Marci, Lucae, nobis manifeste clarebunt, qui de sermonis qualitate concinentes loquuntur; de loco ipsius conuentionis nemo dubitare poterit et de sermonis forma, qui Matthaei euangelium legit, ubi de Domino ipse commemorat euangelista dicens: Sedente autem eo super montem Oliueti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? Et quod signum aduentus tui et consummationis saeculi? De personis interrogantium hic Matthaeus tacuit, sed Marcus non tacet, qui ita scribit dicens: Interrogabant eum separatim- 1'atim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas. Quibus interrogantibus respondens qualitatem habiti sermonis iuxta tres superius commemoratos euangelistas ostendit ita dicendo: Videte, ne quis uos seducat. Multi enim uenient in nomine meo dicentes, quia ego sum Christus, et cetera sequentia de nouissimis temporibus et saeculi consummatione, quae Matthaeus prolixo sermone prosequitur usque ad eum locum, quo et de tempore huius manifeste idem euangelista ex uerbis Domini protracti sermonis ostendit ita dicens: Et factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: Scitis, quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur, ut crucifigatur et cetera. Aperte ergo ostenditur Dominum in die quartae feriae biduo restante usque ad primam azymorum diem, quae dicitur pascha, supra commemoratum sermonem prolixum ad interrogantes fuisse locutum quatuor supradictos discipulos. In loco itaque habiti illius sermonis superius memorata ob recordationem fundata ecclesia in magna habetur honorificentia. Hucusque de locis sanctis Hierosolymitanae ciuitatis et montis Sion montisque Oliueti et uallis Iosaphat interiacentis iuxta sancti Arculfi eorundem frequentatoris locorum certam narrationem sufficiat descripsisse.

---

Adamnan, Saint, De Locis Santis, ed. Paul Geyer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0007/stoa002/stoa0007.stoa002.opp-lat1.xml.
