Latin
Book 2
Adamnan, Saint, De Locis Santis 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
In huius nostri secundi libelli exordio de situ Bethlem ciuitatis, in qua noster Saluator ex uirgine sancta nasci dignatus est, pauca breuiter craxanda sunt aliqua. Quae ciuitas non tam situ grandis, sicuti nobis Arculfus retulit, qui eam frequentauit, quam fama praedicabilis per uniuersarum gentium ecclesias diffamata, in dorso sita <est> angusto undique ex omni parte uallibus circumdato, quod utique terrae dorsum ab occidentali plaga in orientalem partem quasi mille passibus porrigitur. In cuius campestri planitie superiore humilis sine turribus murus in circuitu per eiusdem monticuli extremitatis supercilium constructus ualliculis hinc et inde circumiacentibus supereminet mediaque intercapidine intra muros per longiorem tramitem habitacula ciuium sternuntur.