Latin
Book 2
Adamnan, Saint, De Locis Santis 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
Mambre collis mille passibus a monumentis supra descriptis ad boream separatus distat, herbosus ualde et floridus, respiciens Chebron ab Affrico sibi occurrentem. Idem itaque monticellus Mambre nominatus habet in cacumine campestrem planitiem, ubi ad aquilonalem eiusdem cacuminis partem lapidea magna fundata est ecclesia, in cuius dextrali parte inter duos grandis eiusdem basilicae parietes, mirum dictu, quercus Mambre extat in terra radicata, quae et quercus Abraham dicitur, eo quod sub ea quondam angelos hospitio receperit. Quam sanctus Hieronymus alibi narrat ab exordio mundi usque ad Constantini regis imperium permansisse, et fortassis ideo non dixit penitus defecisse, quia eadem aetate, quamuis non tota illa, sicuti prius fuerat, grandissima quercus monstrabatur, tamen aliqua pars eius permansit in suo stabilita loco. Ex qua, ut refert Arculfus, qui eam propriis conspexit oculis, adhuc quoddam truncatum remanet spurium radicatum in terra, sub ecclesiae protectum tegmine, mensuram quasi duum longitudinis uirorum habens; de quo uidelicet conroso spurio et ex omni parte securibus circumciso astellarum ad diuersas orbis prouincias particulae asportantur ob eiusdem quercus uenerationem et recordationem, sub qua, ut superius conmemoratum est, angelorum quondam conuentio ad Abraham patriarcham famosa et praedicabilis fuerat condonata. In circuitu eiusdem ecclesiae, quae ibidem ob loci illius honorificentiam constructa habetur, pauca quaedam religiosarum habitacula fabricata monstrantur. Sed de his ista sufficiant dixisse; ad alia pergamus.