Latin
Book 2
Adamnan, Saint, De Locis Santis 2.13
Unproofread scanNot analysed yet
Hiericho urbis, quam Iesus Iordane transmisso subuertit rege illius interfecto, sanctus noster Arculfus conspexit locum, pro qua Oza de Bethel ex tribu Effraim aliam extruxit, quam noster saluator sua praesentia uisitare dignatus est. Quae eodem tempore, quo Hierusalem Romani obpugnantes obsedebant, propter ciuium perfidiam capta et distructa est. Pro qua tertia condita est, quae post multa temporum interualla et ipsa subuersa est, cuius nunc quaedam, ut Arculfus refert, ruinarum uestigia monstrantur. Mirum dictu, sola domus Raab post tres in eodem loco distructas ciuitates remansit, quae duos exploratores, quos Iesu Ben Nun transmisit, in solario eiusdem domus suae lini stipula abscondit, cuius lapidei parietes sine culmine permanent. Locus uero totius urbis ab humana desertus habitatione nullam domum habens commorationis segetes et uineta recipit. Inter locum eiusdem distructae ciuitatis et Iordanen fluuium grandia insunt palmeta, in quorum medio campuli interpositi habentur, in quibus quorundam Cananeae stirpis homuncionum prope innumerae sunt fabricatae habitantium domus.