# De Locis Santis 2.19

Saint Adamnan, De Locis Santis, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/2.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/2.19

Arculfus noster et ad illum peruenit locum in prouincia Foenicis, ubi Iordanis ad Libani radices de duobus uicinis fontibus emergere uidetur, quorum unum nomine Ior et alter Dan uocitatur. Qui simul mixti conpositum Iordanis accipiunt nomen. Sed notandum non esse in Panio exordium Iordanis, sed in Traconitide terra CXX interiectis stadiis usque ad Caesaream Philippi, quae nunc Panias a Panio monte tractum nomen accipiens uocitatur. Est ergo illius fontis nomen, qui est in Traconitide, Fiala plena aquarum semper, unde Iordanis subterraneis meatibus diriuatur et in Panio diuisis aquarum effusionibus ebullit, quae, ut supra dictum est, Ior et Dan nominari solent. Inde quoque emergentes et interiecto quodam interuallo in unum confluentes fluuium coeunt, qui exinde suum dirigens cursum CXX stadia sine ulla interfusione usque ad urbem, cui nomen est Iulias, progreditur. Postea lacum istum, qui Genezar dicitur, medio transit fluento. Quibus ex locis plurima circumuagatus deserta Asfaltio suscipitur lacu . atque in eum conditur. Itaque duos lacus uictor egressus in tertio haeret.

---

Adamnan, Saint, De Locis Santis, ed. Paul Geyer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0007/stoa002/stoa0007.stoa002.opp-lat1.xml.
