# De Locis Santis 2.20

Saint Adamnan, De Locis Santis, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/2.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/2.20

Noster saepe memoratus sanctus Arculfus mare Galileae, quod et lacus Cinereth et mare Tiberiadis nominatur, ex maiore circumiit parte, cui magnae finitimae adhaerent siluae. Lacus ipsius ueluti quodam maris ambitu < sinus > amplissimus in longitudinem CXL stadia extenditur, latitudine XL diffunditur; cuius aquae dulces et ad potandum habiles, siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit, quia harenoso undique litore circumuenitur, unde et purior haustus eius ac mollior est ad usum. Genera quoque piscium gustu et specie nusquam in alio lacu praestantiora repperiri possunt. Haec breuia de Iordanis exordio et lacu Cinereth partim de tertio Iudaicae captiuitatis libro, partim de sancti Arculfi experientia excerpta detulimus, qui, ut ipse indubitanter refert, ab eo loco, quo de faucibus maris Galileae Iordanis egreditur, usque ad eum locum, ubi in mare mortuum intrat, VIII dierum iter habuit; quod scilicet idem mare salsissimum et de montis Oliueti specula saepius, sicut ipse narrat, sanctus prospexit Arculfus.

---

Adamnan, Saint, De Locis Santis, ed. Paul Geyer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0007/stoa002/stoa0007.stoa002.opp-lat1.xml.
