Latin
Book 2
Adamnan, Saint, De Locis Santis 2.21
Unproofread scanNot analysed yet
Arculfus sacerdos sanctus regionem Samariae peragrans ad eiusdem prouinciae peruenit ciuitatem, quae hebraice dicitur Sichem, graeca uero et latina consuetudine Sicima nominatur, quae, quamlibet uitiose, et Sichar uocitari solet. Itaque prope hanc eandem ciuitatem quandam extra murum uidit constructam ecclesiam, quae quadrifida in quatuor mundi cardines formata extenditur, quasi in similitudinem crucis, cuius figura inferius describitur. In cuius medietate fons Iacob, qui et puteus dici solet, ad eius quatuor respiciens partes intrinsecus medius habetur, super quem Saluator itineris labore fatigatus cuiusdam diei hora sedebat sexta. et ad eundem puteum illa Samaritana mulier eodem meridiano tempore aquam haurire uenit. De quo uidelicet puteo eadem mulier inter cetera ad Dominum respondens dixit: Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est. Arculfus itaque, qui de eiusdem putei bibit aqua, de illius altitudine enarrat dicens: Ille, quem aspexi, puteus altitudinis habet bis uicenas orias, hoc est XL cubitos. Oria ergo siue cubitus est utriusque manus a latere extensio utroque. Sichem ergo, quae et Sicima, quondam sacerdotalis ciuitas et fugitiuorum, habetur in tribu Manasse et in monte Effraim, ubi et ossa Ioseph sunt humata.