Latin
Book 2
Adamnan, Saint, De Locis Santis 2.23
Unproofread scanNot analysed yet
De eodem namque Iohanne euangelistae scribunt: Esca autem eius erat locustae et mel siluestre. Idem noster Arculfus in illa solitudine, ubi Iohannes habitabat, quoddam locustarum uidit minimum genus, quarum corpuscula in modum digiti manus exilia et breuia sunt; et quod earum breuia <est> ualde uolatus, similis leuium saltibus ranarum, facile in herbis capiuntur. Coctae-per oleum pauperem praebent uictum. De melle uero siluestri hanc ab Arculfo experientiam didicimus ita dicente: In eodem deserto quasdam uideram arbores, quarum folia lata et rotunda sunt lactei coloris et saporis mellei; quorum utique foliorum natura fragilis ualde est, et qui ea in escam sumere cupiunt, primum manibus confricant, deinde comedunt. Et hoc est siluestre mel in siluis sic repertum.