# De Locis Santis 2.27

Saint Adamnan, De Locis Santis, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/2.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/2.27

Mons Thabor in Galilea tribus milibus a lacu Cinereth distat mira rotunditate ex omni parte collectus, a plaga boreali respiciens supradictum stagnum herbosus ualde et floridus. In cuius amoena summitate ampla planities silua pergrandi circumcincta habetur, cuius in medio campo monachorum inest grande monasterium et plurimae eorundem cellulae. Nam illius montis campestris uertex non in angustum coartatur cacumen, sed in latitudine dilatatur stadiorum XXIII, altitudo autem eius XXX stadiis sublimatur. In eadem quoque superiore planitie non parui aedificii ternae sunt fundatae celebres ecclesiae iuxta illorum tabernaculorum numerum, de quibus in eodem sancto monte Petrus caelesti laetificatus uisione et ualde pauefactus ad Dominum locutus ait: Bonum est nobis hic esse, et faciamus tria tabernacula, unum tibi et unum Moysi et unum Heliae. Itaque supra memorati monasterii et trium ecclesiarum aedificia cum cellulis monachorum lapideo omnia circumueniuntur muro; ubi sanctus Arculfus una hospitatus est nocte in eiusdem sancti montis celsitudine; nam Petrus Burgunnio christicola in illis terris semitarum eius ductor non ipsum sinebat in uno eodemque hospitio diutius inmorari festinationis intuitu. Sed inter haec et hoc etiam notandum, quod illius famosi montis nomen graecis litteris sic oporteat scribi per d et w longum OABQV, latinis uero litterulis cum adspiratione Thabor producta o littera. Huius orthographia uocabuli in libris Graecitatis est reperta.

---

Adamnan, Saint, De Locis Santis, ed. Paul Geyer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0007/stoa002/stoa0007.stoa002.opp-lat1.xml.
