Latin
Book 2
Adamnan, Saint, De Locis Santis 2.29
Unproofread scanNot analysed yet
Plurimarum peragrator regionum noster Arculfus etiam Tyrum Foenicis prouinciae metropolim introiit, quae hebraico et syro sermone Soar appellatur. Quae nullum habuisse de terra introitum in graecis et latinis barbarisque historiis legitur, sed postea a Nabuchodonosor rege Chaldaeorum iactos esse aggeres nonnulli adfirmant et ab obpugnatore iaculis et arietibus locum fuisse praeparatum ac de in<sula paen>insulam factam esse et campi planitiem. Haec pulchra et nobilis ualde erat, quae non inmerito latine interpretatur angustia; nam eandem terrae demensionem angusta habet insula et ciuitas. Haec in terra Canaan posita, de qua mulier Cananaea siue Tyrofinissa in euangelio fuerat commorata. Notandum itaque est, quod sancti Arculfi de situ Tyri relatio per omnia concordat cum his, quae superius de sancti Hieronymi commentariis excerpta detulimus. Similiter et ea, quae supra de montis Thabor situ et forma iuxta sancti Arculfi narrationem descripsimus, nullo discrepant modo ab his, quae de situ eiusdem montis et mira rotunditate sanctus Hieronymus narrat. A quo uidelicet Thabor monte usque ad Damascum iter septem dierum Arculfus habuit.