# De Locis Santis 2.3

Saint Adamnan, De Locis Santis, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/2.3

De illa petra extra murum posita, super quam aqua primae post natiuitatem dominici ablutionis corpusculi de muri summitate inclinato, in quo fuit, effusa est uasculo, breuiter commemorandum aestimo. Quae sacri lauacri aqua de muro effusa in petra inferius iacente quasi quandam natura cauatam inuenit fossam; quae eadem undula in primo dominico repleta natalicio ex eadem die ad nostra usque tempora per multos saeculorum circuitus purissima plena monstratur limpha sine ulla defectione uel diminutione, nostro Saluatore hoc miraculum a die natiuitatis suae peragente, de quo propheta canit: Qui eduxit aquam de petra et apostolus Paulus: Petra autem erat Christus, qui de durissima contra naturam petra in deserto sitienti populo consolatoriam produxit undam. Idem ipse est dei uirtus et dei sapientia, qui et de Bethlemitica? illa petra aquam eduxit eiusque lacunam plenam semper limphis conseruat. Quam noster Arculfus propriis obtutibus inspexit et in ea faciem lauit.

---

Adamnan, Saint, De Locis Santis, ed. Paul Geyer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0007/stoa002/stoa0007.stoa002.opp-lat1.xml.
