# De Locis Santis 2.30.11-24

Saint Adamnan, De Locis Santis, 2.30.11 to 2.30.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/2.30.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/2.30.11

Itaque directum cursum paulisper inflecti oportet, ne caecis inlisa saxis ibi incurrat nauis periculum, <ubi speratur effugium periculorum). Angustior enim aditus in portu, qui a dextera parte laterali artatur; a laeua uero <rupibus, quibus obstructum est sinistrum> latus portus. Circa insulam quoque instructae ingentis magnitudinis moles deiciuntur, ne adsiduo adsurgentis inpetu maris conlisa insulae cedant fundamenta atque uetere iniuria soluantur. Unde procul dubio fit, ut <inlidentibus se in partem insulae fluctibus et recurrentibus) in aduersum inter scrupeas rupes molesque disruptas canalis ille medius semper sit inquietus atque exasperato transitu periculosus fiat nauigiis ingressus. Amplitudo autem portus stadiorum triginta patet dimensione, et quamuis maxima tempestate intus tutissimus est portus compensatione, . quia supra memoratis angustiis atque obiectu insulae a se maris repellit undas, quod per easdem portuensis oris angustias totius portus defenditur sinus, summouetur a tempestatibus, placidatur a fragoribus, per quos ingressus exasperatur. Nec inmerito uel tutamen uel magnitudo est portus huiusmodi, cum in eum, quae ad usum totius orbis proficiant, conuectari necessarium sit. Nam et populi innumerabiles eorundem locorum ad usum sui totius orbis expetunt commercia, et frugum regio ferax ceterorumque terrae munerum uel negotiorum abundans totum frumento alit atque instruit necessariis mercibus orbem terrarum. Cui scilicet tali regioni, quae procul dubio pluuiarum indiga est, Nili inrigua spontaneos imbres ministrant, ubi utrumque arua temperat, hoc est caeli ubertas et terrae fecunditas, et ubi t opime nautis et agricolis solum usui commodum habetur. Hi nauigant, illi serunt, isti circumuehuntur nauigiis, illi excolunt sine aratro serentes, uiantes sine carpento. Distinctam fluentis cernas regionem et quasi quibusdam excelsam moenibus nauigiorum. Totis domicilia terris <uagantur>, quae Nili fluminis riparum marginibus ex utraque cohaerent parte. Nauigabilis enim est usque ad urbem, ut appellant, Elefantorum;

---

Adamnan, Saint, De Locis Santis, ed. Paul Geyer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0007/stoa002/stoa0007.stoa002.opp-lat1.xml.
