Latin
2.30.25 to 2.30.34
Adamnan, Saint, De Locis Santis 2.30.25-34
Unproofread scanNot analysed yet
ulterius nauem procedere cataractae, hoc est fluminales aquarum tolli, non sinunt, non defectu gurgitis, sed totius fluminis praecipitio et quadam ruina currentium aquarum. Sancti igitur Arculfi relatio de Alexandriae situ et Nilo non discrepare conprobatur ab his, quae in aliorum libris scripta ex lectione cognouimus. De quibus quaedam breui textu excerpta in hac praesenti discriptione interposita inseruimus, hoc est de illius inportuositate urbis, de portuensi difficultate, de insula et turre in ea constructa, de Alexandriae inter mare et hostia fluminis Nili terminata positione et de ceteris. Quae procul dubio causa facit, ut eiusdem ciuitatis locus, qui ita ex duabus coartatus partibus strangulatur, longo ualde et angusto tramitis spatio ab occasu in ortum protendatur, quod etiam Arculfi narratio demonstrat, qui, ut ipse refert, hora diei tertia coepit intrare ciuitatem mense octobri per longitudinem deambulans urbis et uix ante uespertinum tempus ad extremitatem longitudinis eius peruenire poterat. Haec longo ambitu murorum crebris insuper turribus conmunitorum per marginem fluminis et oram culpi maris ambitur conpositorum. Item de parte Aegypti aduentantibus et urbem intrantibus Alexandrinam ab aquilonali latere occurrit grandis ecclesia structurae, in qua Marcus euangelista in terra humatus iacet, cuius sepulchrum ante altare in orientali eiusdem quadrangulae loco ecclesiae memoria superposita marmoreis lapidibus constructa monstratur. Haec itaque Alexandria, quae, priusquam ab Alexandro Magno in maius aucta aedificaretur, No, ut supra dictum est. uocitabatur, cui, ut superius descriptum est, hostium Nili fluminis cohaerens, quod Canopicum nominatur, Asiam cum Aegypto et Libyam disterminat. Ob cuius itaque Niloei fluminis inunda tionem Aegyptii excelsos aggeres circa ripas eius construunt, qui, si custodum neglegentia uel nimia aquarum eruptione rupti fuerint, subiacentes campos nequaquam rigant, sed obprimunt et populantur. Ob quam causam plurimi, qui plana Aegypti incolunt, ut sanctus refert Arculfus, qui eundem fluuium in Aegypto means saepe transmeauit, in domibus transuersis tabulis suffultis aquas supra inhabitant.