Latin
Book 2
Adamnan, Saint, De Locis Santis 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
De sepulchro quoque sancti Hieronymi simili sollicitudine nobis inquirentibus Arculfus si ait: Sepulchrum sancti Hieronymi, de quo inquiritis, ego conspexi, quod in alia habetur ecclesia, quae extra eandem ciuitatulam in ualle est. fabricata, quae in meridiano latere sita supra memorati dorso monticelli est contermina Bethlemitici. Quod uidelicet Hieronymi sepulchrum simili opere ut Dauiticum monumentum conpositum nullum ornatum habet.