Latin
Book 3
Adamnan, Saint, De Locis Santis 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
De cuius conditione hanc traditionem ciues a maioribus promulgatam enarrant dicentes: Imperator Constantinus infinita hominum multitudine congregata et undique infinitis sumptibus paene nuditate omnium ciuitatum collectis urbem sui participem nominis in parte Asiae, hoc est in Cilicia, interiecto mari, quod in illis finibus inter Asiam et Europam disterminat, aedificare coepit. Quadam uero nocte, cum innumerabiles operariorum exercitus per inmensam castrorum latitudinem in papilionibus dormirent, omnia ferramentorum genera, quibus diuersorum operum artifices uti consueuerant, subito quomodo sunt sublata nescitur. De quorum subitanea et occulta sublatione cum primo mane ad ipsum imperatorem Constantinum plurimi operatores maestitia molestati querimonium detulissent, rex consequenter inquirit ab eis dicens: 'Si alias res de castris subtractas audistis?' 'Nullas, aiunt, exceptis omnibus operum ferramentis.' Tum deinde rex praecipit inquiens ad eos: 'Ite citius et circumeuntes ultra citra per maritimas regionum oras conterminarum lustrate. Et si in aliquo agrorum loco forte uestra reppereritis ferramenta, ibidem interim ea custodite et illa huc non reportetis, sed ad me aliquos ex uobis reuerti facite, ut pro certo scire possim de ferramentorum repertione.' Quibus auditis operarii obsequuntur sermonibus a rege dictis et exeuntes, sicuti fuerant iussi, lustratis hinc et inde ponto uicinis agrorum terminis, et ecce in parte Europae ultra mare ferramentorum congeriem repperiunt inter duo maria in uno congregatam loco. Quo reperto ad regem ex eis aliqui ueniunt remissi et inuenta nuntiant ferramenta in tali loco. Quo conperto rex continuo tubicines per castrorum circuitum tubis iubet canere et exercitum mouere castra dicens: <Emigremus hinc ad aedificandam ciuitatem in loco nobis diuinitus designato.' Simulque praeparatis cum uniuerso exercitu nauibus ad locum repertorum transfretauit ferramentorum, quem uidelicet locum in tali eorum translatione cognouit sibi a deo praeparatum designari. In quo continuo ciuitatem condidit, quae conposito nomine ex proprio eius uocabulo et appellatiua ciuitatis graeca nominatione Constantinopolis uocitatur, ut conditoris uocamen in priore talis inhaereat conpositionis parte. Haec de situ et conditione illius regiae urbis discripta sufficiant.