# De Locis Santis 3.6

Saint Adamnan, De Locis Santis, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/3.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adamnan-saint/de-locis-santis/3.6

Quaedam insula in mari magno habetur ad orientalem plagam XII milibus a Sicilia distans, in qua Vulcanus mons quasi tonitruum totis diebus et noctibus in tantum intonat, ut Siciliae terra longius positae terrifico tremore submoueri putetur; sed maius sexta feria et sabbato intonare uidetur. Qui omni tempore noctibus flammare monstratur, diebus uero fumare. Haec mihi Arculfus scribenti de eodem dictauit monte, qui propriis illum oculorum aspexit obtutibus noctu ignitosum, die uero fumosum; eius quoque tonitrualem sonitum propriis aurium audiuit auditibus in Sicilia per aliquot hospitatus dies. Obsecro itaque eos, quicumque hos breues legerint libellos, ut pro eodem sancto sacerdote Arculfo diuinam precentur clementiam, qui haec de sanctis experimenta locis eorum frequentator libentissime nobis dictauit, quae et ego, quamlibet inter laboriosas et prope insustentabiles tota die undique conglobatas ecclesiasticae sollicitudinis occupationes constitutus, uili quamuis sermone, discribens declaraui. Horum ergo lectorem ammoneo experimentorum, ut pro me misello peccatore eorundem craxatore Christum iudicem saeculorum exorare non neglegat.

---

Adamnan, Saint, De Locis Santis, ed. Paul Geyer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0007/stoa002/stoa0007.stoa002.opp-lat1.xml.
