# Theses mathematicae 4

Adrianus-Nicolaus Rolland, Theses mathematicae, DE LINEIS PERPENDICULARIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adrianus-nicolaus-rolland/theses-mathematicae/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adrianus-nicolaus-rolland/theses-mathematicae/4

Linea recta secans duas parallelas efficit. 10. Angulos alternos internos aequales. 20. Angulos alternos externos aequales. 30. Angulos internos ex eâdem secantis parte positos duobus rectis. 40. Angulos quoque externos ex eâdem secantis parte positos duobus rectis aequales, undè reciprocè sequitur, si ex his quatuor unum ponatur verum, duas lineas quae à tertiâ secantur esse parallelas. Duae lineae parallelae intra easdem parallelas sunt aequales & partes aequales earumdem parallelarum intercipiunt, aliunde anguli oppositi sunt aequales. Ex his sequuntur praxes ducendi lineas tum perpendiculares, tum parallelas. DE LINEIS RECTIS AD CIRCULI circumferentiam ductis. INEA chordam circuli secans tres potest habere conditiones. 15. TranEsire per centrum. 20. Dividere chordam in partes aequales. 30. Ipsi perpendiculariter insistere; si duo dantur tertium sequitur. Ex omnibus lineis quae ab eodem puncto ducuntur ad circumferentiam circuli, ea est omnium longissima quae transit per centrum, brevissima verò illa quae terminatur ad punctum circumferentiae remotius ab extremitate lineae quae transit per centrum. Si secantes tum exteriores tum interiores ab eodem puncto ad circumferentiam ducantur, quae producta transiret per centrum, est brevior; quae verò per centrum non transiret, est longior. Omnis linea perpendicularis extremitati radii circumferentiam tangit in unico puncto, reciprocè omnis linea quae tangit circumferentiam circuli est perpendicularis extremitati radii qui ad punctum contactus ducitur. Infinitae circumferentiae, nulla verò linea recta duci potest inter tangentem & circulum, quin secet tangentem aut circulum.

---

Adrianus-Nicolaus Rolland (with Louis-Paul Hachet, Andreas-Ludovicus Huerne), Theses mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theses_mathematicae.
