Latin
DE SOLIDIS RATIONE SUPERFICIEI
Adrianus-Nicolaus Rolland, Theses mathematicae 7
Unproofread scanNot analysed yet
Pyramides &coni aequales sunt producto basis per tertiam partem altitudinis; 20 Sphaera aequalis est producto superficiei per tertiam partem radii. Prismata &Cylindri sunt in ratione compositâ altitudinum &basium: unde si altitudines sunt basibus proportionales, prismata &cylindri sunt in ratione duplicaiâ altitudinum &basium. Idem dicendum de pyramydibus &conis. Omnia solida similia sunt in ratione triplicatâ, sive ut cubi laterum homologorum. Sphaera est ad cylindrum circumscriptum ut 2 ad 3, ad cubum verò circumscriptum ut sexta pars circumferentiae ad diametrum.