# Aelredus Rievallensis de Amicitia 1.1-2

Aelredus Rievallensis, Aelredus Rievallensis de Amicitia, 1.1 to 1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aelredus-rievallensis/aelredus-rievallensis-de-amicitia/1.1

CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. Cum adhuc puer essem in scholis, et sociorum meorum me gratia plurimum delectaret, et inter mores et vitia quibus aetas illa periclitari solet, totam se mea mens dedit affectui, et devovit amori; ita ut nihil mihi dulcius, nihil iucundius, nihil utilius quam amari et amare videretur. Itaque inter diversos amores et amicitias fluctuans, rapiebatur animus huc atque illuc: et verae amicitiae legem ignorans, eius saepe similitudine fallebatur. Tandem aliquando mihi venit in manus, liber ille quem De amicitia Tullius scripsit; qui statim mihi et sententiarum gravitate utilis, et eloquentiae suavitate dulcis apparebat. Et licet nec ad illud amicitiae genus me viderem idoneum, gratulabar tamen quamdam me amicitiae formulam reperisse, ad quam amorum meorum et affectionum valerem revocare discursus. Cum vero placuit bono Domino meo corrigere devium, elisum erigere, salubri contactu mundare leprosum, relicta spe saeculi, ingressus sum monasterium. Et statim legendis sacris litteris operam dedi; cum prius nec ad ipsam earum superficiem oculus lippiens, et carnalibus tenebris assuetus sufficeret. Igitur cum sacra Scriptura dulcesceret, et parum illud scientiae quod mihi mundus tradiderat, earum comparatione vilesceret, occurrebant animo quae de amicitia in praefato libello legeram, et iam mirabar quod non mihi more solito sapiebant. Iam tunc enim nihil quod non dulcissimi nominis Iesu fuisset melle mellitum, nihil quod non sacrarum Scripturarum fuisset sale conditum, meum sibi ex toto rapiebat affectum. Et iterum atque iterum ea ipsa revolvens, quaerebam si forte possent Scripturarum auctoritate fulciri. Cum autem in sanctorum patrum litteris de amicitia plura legissem, volens spiritaliter amare nec valens, institui de spiritali amicitia scribere, et regulas mihi castae sanctae que dilectionis praescribere. Opusculum igitur istud in tribus distinximus libellis. In primo quid sit amicitia, et quis eius fuerit ortus vel causa commendantes. In secundo eius fructum excellentiam que proponentes. In tertio quomodo et inter quos possit usque in finem indirupta servari, prout potuimus enodantes. In huius igitur lectione si quis profecerit Deo gratias agat, et pro peccatis meis apud Christi misericordiam intercedat. Si quis autem superfluum aut inutile putat esse quod scripsimus parcat infelicitati meae, quae fluxum cogitationum mearum huius meditationis me compulit occupatione restringere. Aelredus. Ecce ego et tu, et spero quod tertius inter nos Christus sit. Non est modo qui obstrepat, non est qui intercidat amica colloquia; gratae que huic solitudini nullius vox vel tumultus irrepit. Age nunc, carissime, aperi pectus tuum, et amicis auribus quidquid placet instilla; nec ingrate accipiamus locum, tempus et otium. Nam paulo ante in turba fratrum me residente, cum omnes undique circumstreperent, et alius quaereret, alius disputaret, et iste de Scripturis, ille de moribus, alter de vitiis, de virtutibus alter quaestiones ingererent, tu solus tacebas; et nunc caput erigens, parabas aliquid proferre in medium; sed quasi vox in ipsis interciperetur faucibus, iterum demisso capite tacebas;

---

Aelredus Rievallensis, AELREDUS RIEVALLENSIS DE AMICITIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/aelredus.html.
