# Aelredus Rievallensis de Amicitia 1.23-25

Aelredus Rievallensis, Aelredus Rievallensis de Amicitia, 1.23 to 1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aelredus-rievallensis/aelredus-rievallensis-de-amicitia/1.23

Aelredus. Ego bonum non ita ad vivum reseco, ut quidam qui neminem volunt esse bonum, nisi eum cui ad perfectionem nihil desit. Nos hominem bonum dicimus, qui secundum modum nostrae mortalitatis, sobrie et iuste et pie vivens in hoc saeculo, nihil a quolibet inhonestum petere, nec rogatus velit praestare. Inter tales profecto amicitiam oriri, a talibus conservari, in talibus perfici posse non ambigimus. Nam qui vel fidem, vel patriae periculum, vel alterius contra ius et fas laesionem excipientes, semetipsos amicorum exponunt libidini, eos non tam stultos dixerim quam insanos; qui parcentes aliis, sibimet non aestimant esse parcendum; et aliorum providentes honestati, suam infeliciter produnt. CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. Galterus. Fere in illorum cado sententiam qui amicitiam dicunt esse cavendam, rem videlicet plenam sollicitudinis atque curarum, nec timoris vacuam, multis etiam obnoxiam doloribus. Nam cum unicuique satis super que sit sui curam gerere, incautum dicunt se sic aliis obligare, ut necesse sit eum multis implicari curis et affligi molestiis. Nihil praeterea difficilius aestimant, quam amicitiam usque ad diem vitae extremum permanere; turpe que nimis sit post initam amicitiam rem in contrarium verti. Unde tutius iudicant sic quemquam amare, ut possit odire cum velit; sic amicitiae laxandas habenas, quas vel astringat cum velit, vel remittat. Gratianus. Frustra igitur tu in loquendo, nos in audiendo laboravimus, si tam facile ab amicitiae tepuerimus appetitu; cuius nobis fructum tam utilem, tam sanctum, tam acceptum Deo, perfectioni tam vicinum, tam multipliciter commendasti. Sit illius ista sententia, cui placet sic amare hodie ut cras oderit; sic amicus omnibus esse, ut nulli sit fidus; hodie laudans, cras vituperans; hodie blandiens, cras mordens; hodie paratus ad oscula, cras ad opprobria promptus; cuius amor vili pretio comparatur, levissima recedit offensa. Galterus. Felle putabam carere columbas. Verumtamen haec istorum sententia, quae sic displicet gratioso, qualiter refelli possit, edicito. Aelredus. Pulchre de his Tullius: "Solem, inquit, e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita tollunt, quia nihil a Deo melius habemus, nihil iucundius" (De Amicitia, n. 47). Qualis sapientia amicitiam detestari, ut sollicitudinem caveas, curis careas, exuaris timore; quasi virtus ulla sine sollicitudine, vel acquiri possit vel servari. Ita ne in te, sine tua magna sollicitudine, aut prudentia contra errores, aut temperantia contra libidines, aut iustitia contra malitiam, aut fortitudo contra ignaviam pugnat? Quis, rogo, hominum maxime adolescentium, sine dolore maximo vel timore tueri pudicitiam, vel lascivientem refrenare valet affectum? Stultus Paulus qui noluit sine aliorum cura et sollicitudine vivere; sed intuitu caritatis, quam virtutem maximam credidit, infirmabatur cum infirmis, urebatur cum scandalizatis (II Cor. XI, 28 et 29). Sed et tristitia illi magna erat, et continuus dolor cordi eius, pro fratribus suis secundum carnem (Rom. IX, 2). Deserenda igitur illi caritas erat, ne sub tot timoribus ac doloribus viveret; nunc quos genuerat, iterum parturiens; nunc fovens ut nutrix, nunc ut magister corripiens; nunc timens, ne sensus illorum a fide corrumperentur; nunc cum multo dolore, multis que lacrimis ad paenitentiam provocans; nunc eos qui non egerunt paenitentiam lugens. Videtis quomodo virtutes auferre nituntur e mundo, qui comitem illarum sollicitudinem e medio tollere non formidant. Stulte Chusi arachites amicitiam quae erat ei cum David tanta fide servavit, ut sollicitudinem securitati praeferret; mallet que amici participari doloribus, quam parricidae gaudiis honoribus que dissolvi?

---

Aelredus Rievallensis, AELREDUS RIEVALLENSIS DE AMICITIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/aelredus.html.
