Latin
1.26 to 1.28
Aelredus Rievallensis, Aelredus Rievallensis de Amicitia 1.26-28
Not analysed yet
Ego eos non tam homines quam bestias dixerim, qui sic dicunt esse vivendum, ut nulli consolationi sint; nulli etiam oneri vel dolori; qui nihil delectationis ex alterius bono concipiant, nihil amaritudinis sua aliis perversitate inferant, amare nullum, amari a nullo curantes. Absit enim ut eorum quemquam amare concesserim, qui amicitiam quaestum putant; tunc se solis labiis profitentes amicos, cum spes alicuius commodi temporalis arriserit; vel cum amicum cuiuslibet turpitudinis ministrum facere temptaverit. Galterus. Cum igitur certum sit multos amicitiae similitudine falli, expone, quaeso, cuiusmodi amicitias cavere, quas appetere, colere et conservare debeamus. Aelredus. Cum dictum sit eam nisi inter bonos non posse subsistere, facile tibi est pervidere nullam amicitiam quae bonos dedeceat recipiendam. Gratianus. Sed nos fortasse in hac discretione, quid deceat vel non deceat, caligamus. Aelredus. Geram vobis morem, et quae mihi occurrerint fugiendae, breviter annotabo. CAPUT IX. Amicitia puerilis. Est amicitia puerilis, quam vagus et lasciviens creat affectus; divaricans pedes suos omni transeunti; sine ratione, sine pondere, sine mensura, sine alicuius commodi vel incommodi consideratione. Haec ad tempus vehementius afficit, arctius stringit, blandius allicit. Sed affectus sine ratione motus bestialis est, ad quaeque illicita pronus; immo inter licita et illicita discernere non valens. Licet autem plerumque amicitiam affectus praeveniat, numquam tamen sequendus est, nisi eum et ratio ducat, et honestas temperet, et regat iustitia. Igitur haec amicitia quam diximus puerilem, eo quod in pueris magis regnat affectus, ut infida, et instabilis, et impuris semper mixta amoribus, ab his quos spiritalis amicitiae dulcedo delectat, omnimodis caveatur. Quam non tam amicitiam, quam amicitiae dicimus esse venenum, cum in ea amoris numquam modus possit servari legitimus, qui est ab animo ad animum; sed honestam eius venam, ex carnis concupiscentia fumus quidam emergens, obnubilet et corrumpat; et neglecto spiritu, ad carnis desideria trahat.