# Aelredus Rievallensis de Amicitia 1.32-34

Aelredus Rievallensis, Aelredus Rievallensis de Amicitia, 1.32 to 1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aelredus-rievallensis/aelredus-rievallensis-de-amicitia/1.32

Nam et praesentiam eius mihi reor necessariam, cui et sensus est acutior ad intellegendum, et lingua eruditior ad interrogandum, et memoria tenacior ad retinendum. Aelredus. Audisti, Galtere? Amicitior tibi est Gratianus quam putabas. Galterus. Quomodo mihi amicus non esset, qui nullius non est? Sed quia utrique adsumus, promissi tui non immemores, otio huic non simus ingrati. Aelredus. Fons et origo amicitiae amor est, nam amor sine amicitia esse potest, amicitia sine amore numquam. Amor autem aut ex natura, aut ex officio, aut ex ratione sola, aut ex solo affectu, aut ex utroque simul procedit. Ex natura, sicut mater diligit filium. Ex officio, quando ex ratione dati et accepti, quodam speciali affectu coniungimur. Ex sola ratione, sicut inimicos, non ex spontanea mentis inclinatione, sed ex praecepti necessitate diligimus (Matth. V, 44). Ex solo affectu, quando aliquis ob ea sola, quae corporis sunt, verbi gratia pulchritudinem, fortitudinem, facundiam, sibi quorumdam inclinat affectum. Ex ratione simul et affectu, quando is quem ob virtutis meritum ratio suadet amandum, morum suavitate, et vitae lautioris dulcedine, in alterius influit animum; et sic ratio iungitur affectui, ut amor ex ratione castus sit, dulcis ex affectu. Quis horum vobis amicitiae videtur commodatior? Galterus. Hic ultimus sane, quem et virtutis contemplatio format, et morum ornat suavitas. Sed utrum omnes quos sic diligimus ad illud amicitiae admittendi sint dulce secretum, scire desidero. Aelredus. Primo ponendum est solidum quoddam ipsius spiritalis amoris fundamentum, in quo eius sunt collocanda principia; ut sic recta quis linea ad eius altiora conscendens, ne fundamentum neglegat vel excedat, maximam cautelam adhibeat. CAPUT XI. Amicitiae fundamentum. Fundamentum illud Dei amor est; ad quem omnia, quae vel amor suggerit vel affectus; omnia, quae vel occulte aliquis spiritus, vel palam quilibet suadet amicus referenda sunt, diligenter que inspiciendum, ut quidquid astruitur fundamento conveniat, et quidquid illud excedere deprehenditur, ad eius formam revocandum, et secundum eius qualitatem omnimodis corrigendum non dubites.

---

Aelredus Rievallensis, AELREDUS RIEVALLENSIS DE AMICITIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/aelredus.html.
