# Aelredus Rievallensis de Amicitia 1.4-6

Aelredus Rievallensis, Aelredus Rievallensis de Amicitia, 1.4 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aelredus-rievallensis/aelredus-rievallensis-de-amicitia/1.4

CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. Constat enim Tullium verae amicitiae ignorasse virtutem; cum eius principium finem que, Christum videlicet, penitus ignoraverit. Aelredus. Victus sum fateor ut quasi meipsum nesciens nec vires proprias metiens de his non quidem te doceam sed te cum potius conferam; cum tu ipse viam utrisque aperueris, lumen que illud splendidissimum, in ipsa inquisitionis nostrae ianua accenderis, quod nos non sinat errare per devia, sed certo tramite ad certum finem propositae quaestionis perducat. Quid enim sublimius de amicitia dici potest, quid verius, quid utilius, quam quod in Christo inchoari, et secundum Christum produci, et a Christo perfici debeat probetur. Age nunc, et quid primum de amicitia tibi videatur esse quaerendum edicito. Ivo. Primum quid sit amicitia arbitror disserendum; ne videamur, in inani pingere, si nesciamus quid sit illud, de quo debeat disputationis nostrae series tenor que procedere. Aelredus. Nonne satis tibi est hinc quod ait Tullius: amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et caritate consensio? Ivo. Si tibi sufficit ista diffinitio, mihi iudico satisfactum esse. Aelredus. Ergo quibuscumque fuerit de rebus humanis atque divinis sententia eadem, eadem que voluntas cum benevolentia et caritate, ad amicitiae perfectionem eos pervenisse fatebimur? Ivo. Quidni? Verumtamen caritatis vel benevolentiae nomine quid ethnicus ille significare voluerit, non video. Aelredus. Forte nomine caritatis mentis affectum, benevolentiae vero operum expressit effectum. Nam ipsa in rebus humanis atque divinis, mentibus utriusque cara, id est suavis et pretiosa debet esse consensio; benevola etiam et iucunda in rebus exterioribus operum exhibitio. Ivo. Fateor placet mihi satis ista diffinitio; nisi et ethnicis et iudaeis, iniquis insuper christianis eam convenire putarem. Quod autem vera amicitia inter eos qui sine Christo sunt esse non possit, mihi fateor esse persuasum. Aelredus. Satis nobis in consequentibus elucescet, utrum diffinitio minus aliquid habeat, vel superhabundet in aliquo; ut vel reprobetur a nobis, vel quasi sufficiens, et extra nihil recipiens admittatur. Ex ipsa tamen diffinitione, quamvis forte tibi minus videatur esse perfecta, intellegere utcumque poteris quid sit amicitia. Ivo. Non sim tibi oneri, rogo te, si non ista sufficiant; nisi ipsius vocabuli rationem mihi enucleaveris. Aelredus. Geram tibi morem, si tamen parcas inscientiae meae, ut me non cogas docere quod nescio. Ab amore, ut mihi videtur, amicus dicitur; ab amico amicitia. Est autem amor quidam animae rationalis affectus per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum; per quem et fruitur eo cum quadam interiori suavitate, amplectitur et conservat adeptum. Cuius affectus et motus in speculo nostro, quod satis cognitum habes, quam lucide potuimus ac diligenter expressimus. Porro amicus quasi amoris, vel ut quibusdam placuit ipsius animi custos dicitur; quoniam amicum meum amoris mutui, vel ipsius animi mei oportet esse custodem, ut omnia eius secreta fideli silentio servet, quidquid in ea vitiosum viderit pro viribus curet et toleret; cui et gaudenti congaudeat, et dolenti condoleat, et omnia sua esse sentiat, quae amici sunt. Amicitia igitur ipsa virtus est qua talis dilectionis ac dulcedinis foedere ipsi animi copulantur, et efficiuntur unum de pluribus. Unde ipsam amicitiam non inter fortuita vel caduca, sed inter ipsas virtutes quae aeternae sunt, etiam mundi huius philosophi collocarunt. Quibus Salomon in proverbiis consentire videtur: "Omni, inquiens, tempore diligit qui amicus est" (Prov. XVII, 17); manifeste declarans amicitiam aeternam esse, si vera est; si autem esse desierit, nec veram fuisse cum videretur existere. Ivo. Quid est igitur quod inter amicissimos graves ortas inimicitias legimus? Aelredus. De his suo loco uberius, si Deus voluerit, disputabimus. Haec volo interim credas numquam fuisse amicum, qui laedere potuit eum quem in amicitia semel recepit; sed nec eum verae amicitiae gustasse delicias qui vel laesus desiit diligere quem semel amavit. Omni enim tempore diligit qui amicus est. Etsi arguatur, etsi laedatur, etsi tradatur flammis, etsi cruci affigatur, omni tempore diligit qui amicus est; et ut ait noster Hieronymus: "Amicitia quae desinere potest, numquam vera fuit" (Epist. 41, ad Ruffin.). Ivo. Cum tanta sit in amicitia vera perfectio, non est mirum quod tam rari fuerunt hi quos veros amicos antiquitas commendavit. "Vix enim", ut ait Tullius, "tria vel quatuor amicorum paria in tot retro saeculis fama concelebrat" (Lib. de Amic. n. 15). Quod si nostris, id est christianis temporibus, tanta est raritas amicorum, frustra, ut mihi videtur, in huius virtutis acquisitione desudo, quam me adepturum, eius mirabili sublimitate territus, iam pene despero. Aelredus. Magnarum rerum, ut ait quidam, etiam ipse conatus magnus est. Unde virtuosae mentis est sublimia semper et ardua meditari, ut vel adipiscatur optata, vel lucidius intellegat et cognoscat optanda; cum non parum credendus sit profecisse, qui virtutis cognitione didicit quam longe sit a virtute. Quamvis de nullius virtutis acquisitione desperandum sit christiano, cui quotidie ex Evangelio vox divina resultat: petite et accipietis, et caetera.

---

Aelredus Rievallensis, AELREDUS RIEVALLENSIS DE AMICITIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/aelredus.html.
