# Aelredus Rievallensis de Amicitia 1.41-45

Aelredus Rievallensis, Aelredus Rievallensis de Amicitia, 1.41 to 1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aelredus-rievallensis/aelredus-rievallensis-de-amicitia/1.41

Postremo detrahere amico venenum amicitiae reputemus, quod Mariae frontem lepra perfudit, et eiectam extra castra, sex diebus populi communione privavit (Num. XII). CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. Nec solum nimium iracundi, sed etiam instabiles et suspiciosi in hac electione cavendi sunt. Cum enim magnus amicitiae fructus sit securitas qua te credis et committis amico; quomodo in eius amore aliqua potest esse securitas, qui omni circumfertur vento, omni acquiescit consilio? Cuius affectus molli luto comparatus, diversas et contrarias tota die, pro arbitrio imprimentis, suscipit et format imagines. Quid praeterea magis competit amicitiae, quam pax quaedam ad invicem et tranquillitas cordis, cuius semper expers est suspiciosus? Numquam enim requiescit. Suspiciosum quippe semper curiositas comitatur, quae continuos ei stimulos acuens, inquietudinis et perturbationis ei materias subministrat. Si enim viderit amicum secretius loquentem cum aliquo, proditionem putabit. Si se benevolum alteri praebuerit, vel iucundum, ille se minus diligi proclamabit. Si eum corripuerit, odium interpretabitur. Si laudandum crediderit, irrisum se calumniabitur. Sed nec verbosum arbitror eligendum, quia vir linguosus non iustificabitur. "Vides", inquit Sapiens, "hominem promptulum ad loquendum; magis illo spem habet stultus" (Prov. XXIX, 20). CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. Is igitur tibi eligendus est in amicum, quem non iracundiae furor inquietet, non instabilitas dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate dissolvat. Praecipue utile est, ut eum eligas qui tuis conveniat moribus, tuae consonet qualitati. Inter dispares quippe mores, ut beatus ait Ambrosius, amicitia esse non potest; et ideo convenire debet sibi utriusque gratia. Galterus. Ubi ergo talis invenietur, qui nec iracundus sit, nec instabilis, nec suspiciosus? Nam verbosus quisquis est profecto latere non potest. Aelredus. Licet non facile queat reperiri qui non his passionibus saepius moveatur, multi certe sunt qui his omnibus superiores inveniuntur; qui iracundiam patientia comprimant, levitatem servata gravitate cohibeant, suspiciones dilectionis contemplatione propellant. Quos maxime in amicitiam quasi exercitatiores assumendos dixerim, qui vitia virtute vincentes, tanto securius possidentur, quanto fortius, etiam tentantibus vitiis, resistere consuerunt. Galterus. Ne quaeso, irascaris, si loquar. Ille tuus, de quo Gratianus paulo ante fecit mentionem, quem a te receptum in amicitiam non dubitamus, utrum tibi iracundus videatur, scire desidero. Aelredus. Est quidem, at in amicitia minime. Gratianus. Quid est, rogo te, in amicitia non esse iracundum? Aelredus. Inter nos contractam amicitiam non dubitatis? Gratianus. Prorsus. Aelredus. Quando inter nos iras, rixas, dissensiones, aemulationes, vel contentiones ortas audisti? Gratianus. Nequaquam; sed hoc non illius, sed tuae patientiae imputamus. Aelredus. Fallimini. Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat. Ille sane de quo nunc nobis sermo est, ita mihi amicitiae iura conservat, ut commotum aliquando et iamiam prorumpentem in verba, solo nutu cohibeam; et ea quae displicent numquam producat in publicum; sed ad evaporandum suae mentis conceptum, semper expectet secretum. Quod si non ei amicitia, sed natura praescriberet, nec ita virtuosum, nec ita laude dignum iudicarem.

---

Aelredus Rievallensis, AELREDUS RIEVALLENSIS DE AMICITIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/aelredus.html.
