# Aelredus Rievallensis de Amicitia 1.52-54

Aelredus Rievallensis, Aelredus Rievallensis de Amicitia, 1.52 to 1.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aelredus-rievallensis/aelredus-rievallensis-de-amicitia/1.52

Quod si etiam ad blasphemias et maledicta eius prorumpat insania, tu tamen defer foederi, defer caritati, ut in culpa sit qui intulit, non ille qui pertulit iniuriam. Porro si patri, si patriae, si civibus, si subditis, si amicis inventus fuerit perniciosus, statim familiaritatis rumpendum est vinculum, nec unius amor perditioni multitudinis praeferatur. Haec ne proveniant, in ipsa electione cavendum, ut videlicet is eligatur, quem non ad ista furor impellat, aut levitas trahat, aut verbositas praecipitet, aut abducat suspicio; maxime qui non nimium a tuis dissentiat moribus, nec a qualitate discordet. Quia vero de vera amicitia loquimur quae non potest esse nisi inter bonos; de illis esse de quibus, quod non sint eligendi, nulla potest esse cunctatio, ut turpes, avari, ambitiosi, criminosi, nullam fecimus mentionem. Si vobis de electione satis datum est, ad probationem deinceps transeamus. Galterus. Opportunum hoc, nam mihi semper ad ostium oculus est, ne forte quis irrumpat, qui vel nostris deliciis finem ponat, vel quid amaritudinis misceat, vel aliquid superducat inane. Gratianus. Cellerarius adest, cui si concedatur ingressus, non erit tibi facultas ulterius procedendi. Sed ecce ego observo ianuam; tu, pater, perge quo coeperas. CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. Aelredus. Quatuor quaedam probanda sunt in amico: fides, intentio, discretio, patientia. Fides, ut ei te tua que omnia secure committas. Intentio ut nihil ex amicitia nisi Deum, et naturale eius bonum expectet. Discretio, ut quid praestandum amico, quid ab amico petendum, in quibus contristandum pro amico, in quibus amico congratulandum, et quem amicum nonnumquam corripiendum credimus, pro quibus id causis fieri debeat, modum etiam ipsum, tempus quoque et locum non ignoret. Patientia vero, ne correptus doleat, ne corripientem contemnat vel odiat, ut eum pro amico quaelibet adversa sustinere non pigeat.

---

Aelredus Rievallensis, AELREDUS RIEVALLENSIS DE AMICITIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/aelredus.html.
