Latin
1.60 to 1.63
Aelredus Rievallensis, Aelredus Rievallensis de Amicitia 1.60-63
Not analysed yet
CAPUT XXI. Discretio. Quidam perverse satis, ne dicam impudenter, talem amicum habere volunt, quales ipsi esse non possunt. Hi sunt, qui leves quoque amicorum transgressiones impatienter ferunt, austere corripiunt, et carentes discretione, magna neglegunt, contra minima quaeque se erigunt; confundunt omnia, non locum servantes ubi, non tempus quando, non personas, quibus quaelibet vel publicare conveniat, vel celare. Quocirca illius quem eligis est probanda discretio; ne si improvidum quemquam vel imprudentem tibi in amicitia sociaveris, lites quotidianas et iurgia tibi ipse perquiras. Sane hanc in amicitia virtutem satis facile probatu est, qua si quis caruerit, instar navis absque gubernaculo pro impetu spiritus instabili et irrationabili semper motu feretur. CAPUT XXII. Patientia. Sic et multae causae deesse non poterunt, quibus illius quem cupis esse amicum probetur patientia, cum necesse sit arguere eum quem diligis; quod aliquando quasi ex industria durius fieri oportet, ut sic eius vel probetur, vel exerceatur tolerantia. Id sane attendendum est, ut licet talia reperiantur in eo quem probas, quae offendant animum, vel alicuius secreti incauta revelatione, vel alicuius temporalis commodi cupiditate, vel minus discreta correptione, vel aliqua debitae lenitatis transgressione; non statim a proposita dilectione vel electione resilias, quamdiu correctionis eius spes ulla relucet. Nec quemquam in amicis eligendis vel probandis taedeat esse sollicitum; cum huius laboris fructus vitae sit medicamentum et immortalitatis solidissimum fundamentum. Cum enim plurimi in thesauris multiplicandis, in bobus et asinis, in ovibus et capris nutriendis, eligendis, comparandis, satis periti sint, certa que in his omnibus cognoscendis non desint indicia, dementiae res est, eamdem in amicis acquirendis, vel probandis non dare operam, et quasdam addiscere notas, quibus hi, quos elegimus in amicos, ad amicitiam probentur idonei. Cavendus sane est quidam impetus amoris qui praecurrit iudicium, et probandi adimit potestatem. Est proinde viri prudentis sustinere, hunc refrenare impetum, ponere modum benevolentiae, paulatim procedere in affectum, donec iam probato se totum dedat et committat amico. Galterus. Fateor, adhuc me movet illorum sententia, qui sine huiusmodi amicis vivere tutius arbitrantur. Aelredus. Mirum hoc; cum sine amicis nulla prorsus vita iucunda sit. Galterus. Cur, rogo te? Aelredus. Ponamus totum genus humanum exemptum mundo, te solum superstitem reliquisse. Et ecce coram te omnes mundi deliciae et divitiae, aurum, argentum, lapides pretiosi, urbes muratae, castra turrita, ampla aedificia, sculpturae, picturae. Sed et reformatum te in antiquum cogita statum, omnia habere subiecta, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Dic, rogo nunc, utrum sine socio omnia tibi haec possent esse iucunda? Galterus. Minime. Aelredus. Quid si unum haberes cuius nescires linguam, ignorares mores, cuius te lateret et amor et animus? Galterus. Si non aliquibus signis efficere possem, ut esset amicus, mallem nullum quam talem habere. Aelredus. Si autem unus adesset quem aeque ut te ipsum diligeres, a quo te similiter diligi non dubitares, nonne omnia quae prius videbantur amara, dulcia redderentur et sapida? Galterus. Prorsus ita est. Aelredus. Nonne quanto plures haberes de talibus, tanto feliciorem te iudicares?