Latin
1.68 to 1.69
Aelredus Rievallensis, Aelredus Rievallensis de Amicitia 1.68-69
Not analysed yet
CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. Aelredus. Amicitia haec carnalium est, et maxime adolescentium; quales aliquando fuerant ipse et suus, de quo tunc loquebatur amicus; quae tamen, exceptis nugis et mendaciis, si nulla intercesserit inhonestas, spe uberioris gratiae toleranda est, quasi quaedam amicitiae sanctioris principia; quibus, crescente religione et spiritalium studiorum parilitate, accedente etiam maturioris aetatis gravitate et spiritalium sensuum illuminatione, purgatiori affectu ad altiora, quasi e vicino conscendant; sicut hesterna die ab hominis ad Dei ipsius amicitiam, ob quamdam similitudinem diximus facilius transeundum. Sed iam tempus est, ut quemadmodum amicitia sit colenda deinceps videamus. Firmamentum igitur stabilitatis et constantiae in amicitia, fides est: nihil est enim stabile, quod infidum est. Simplices quippe, et communes, et consentientes, et qui iisdem rebus moveantur, esse debent amici ad invicem; quae omnia pertinent ad fidelitatem. Non enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum. Neque vero hi qui non eisdem rebus moventur, nec eisdem consentiunt stabiles esse possunt, aut fidi. Prae omnibus autem cavenda suspicio est, amicitiae venenum, ut numquam male de amico sentiamus, nec mala dicenti credamus vel consentiamus. Accedat huc in sermone iucunditas, hilaritas in vultu, suavitas in moribus, in oculorum etiam nutu serenitas, in quibus haudquaquam mediocre in amicitia condimentum. Tristitia namque et severior facies habet quidem honestam plerumque gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior et dulcior, ad comitatem facilitatem que sine levitate et dissolutione proclivior. Est praeterea vis amicitiae, parem esse inferiori superiorem. Saepe enim quidam inferioris gradus, vel ordinis, vel dignitatis, vel scientiae, ab excellentioribus in amicitiam assumuntur; quos oportet omnia quae extra naturam sunt contemnere et aestimare quasi nihilum et inane; et in pulchritudinem amicitiae quae non sericis vel gemmis ornatur, non possessionibus dilatatur, non pinguescit deliciis, nec abundat divitiis, non honoribus extollitur, non dignitatibus inflatur, semper attendere; et sic ad originis recurrentes principium, aequalitatem quam natura dedit, non circumpendentia quae mortalibus cupiditas praestitit, subtili examinatione considerare. Itaque in amicitia quae naturae simul et gratiae optimum donum est, sublimis descendat, humilis ascendat; dives egeat, pauper ditescat; et ita unusquisque alteri suam conditionem communicet ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: "Qui multum non abundavit, et qui modicum non minoravit" (II Cor. VIII, 15). Numquam ergo tuo te praeferas amico, sed si forte in his quae diximus superior inveneris, tunc te magis amico submittere non cuncteris, praestare confidentiam, extollere verecundum; et tanto plus ei conferre honoris, quanto minus conferendum conditio vel paupertas praescribit.