# Aelredus Rievallensis de Amicitia 1.74-77

Aelredus Rievallensis, Aelredus Rievallensis de Amicitia, 1.74 to 1.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aelredus-rievallensis/aelredus-rievallensis-de-amicitia/1.74

CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. Sunt tamen alia in spiritali amore beneficia, quibus et adesse sibi, et prodesse possunt amici. Primum ut solliciti sint pro invicem, orent pro invicem, erubescant alter pro altero, gaudeat alter pro altero; alterius lapsum ut suum lugeat; alterius profectum, suum existimet. Quibus modis potest erigat pusillanimem, suscipiat infirmum, consoletur tristem, iratum sustineat. Sic praeterea oculos revereatur amici, ut nihil quod inhonestum sit agere; nihil quod dedeceat loqui praesumat. Cum enim quidquid ipse deliquerit, ita redundet in amicum, ut non solum intra se erubescat et doleat, sed etiam his qui videt vel audit, sibi ac si ipse peccasset, improperet; profecto licet non sibi, amico tamen credit esse parcendum. Optimus itaque comes amicitiae verecundia est; et ideo maximum ornamentum tollit amicitiae, qui ab ea tollit verecundiam. Quam saepe conceptam ab intus iracundiae flammam, et iam in publicum erumpentem, amici mei nutus compescuit vel extinxit; quotiens verbum indecens usque ad fauces progressum, austerior illius aspectus repressit. Quam saepe incautius resolutus in risum, vel in otiosa lapsus, in eius adventum debitam gravitatem recepi. CAPUT XXVII. Correptio amici. Praeterea quidquid suadendum est, ab amico facilius recipitur, et securius retinetur, cuius in suadendo magna debet esse auctoritas; cum nec fides eius dubia, nec adulatio sit suspecta. Amicus igitur amico quod honestum sit suadeat, secure, manifeste, libere. Nec solum monendi sunt amici, sed si opus fuerit obiurgandi. Nam cum quibusdam molesta sit veritas, siquidem ex ea nascitur odium secundum illud: obsequium amicos, veritas odium parit; obsequium tamen illud multo molestius est, quod peccatis indulgens, praecipitem amicum fieri sinit. Maxime autem culpandus est amicus, et hinc praecipue obiurgandus, si veritatem aspernatur, et obsequiis atque blanditiis in crimen impellitur. Non quod non debeamus amicis dulciter obsequi, et plerumque blandiri; sed in omnibus servanda moderatio est, ut monitio acerbitate, obiurgatio contumelia careat. In obsequiis vero vel blanditiis, suavis quaedam et honesta affabilitas assit; assentatio vero vitiorum nutrix procul amoveatur; quae non solum amico, sed nec libero quidem digna est. Cuius autem aures veritati clausae sunt, ut ab amico verum audire nequeant, huius salus desperanda est. Quocirca, sicut ait Ambrosius, si quid vitii in amico deprehenderis, corripe occulte; si te non audierit, corripe palam (De Off. lib. 3, cap. 21). Sunt enim bonae correptiones, et plerumque meliores quam tacita amicitia. Etsi laedi se putet amicus, tu tamen corripe. Etsi amaritudo correptionis animum eius vulneret, tu tamen corripe. "Tolerabiliora enim sunt amici vulnera, quam adulantium oscula" (Prov. XXVII, 6). Errantem igitur amicum corripe. Super omnia tamen cavenda est in correptione ira et amaritudo mentis; ne non tam videatur amicum velle corrigere, quam suo stomacho satisfacere. Vidi enim aliquos in amicis corrigendis, conceptam amaritudinem, ebullientem que furorem, nunc zeli, nunc libertatis nomine palliare; et secutos impetum, non rationem, sua tali correptione numquam prodesse, immo et obesse plurimum. At inter amicos nulla vitii huius excusatio est. Debet enim amicus amico compati, condescendere, vitium eius suum putare; corripere humiliter, compatienter. Corripiat eum vultus tristior, sermo deiectior; intercipiant verba lacrimae; ut non solum videat, sed etiam sentiat correptionem ex amore et non ex rancore procedere. Si forte primam correptionem respuerit, recipiet vel secundam. Tu interim ora, tu plora; tristem praeferens vultum, pium servans affectum. Exploranda est etiam animi illius qualitas; nam sunt quibus blanditiae prosunt, et his libentius acquiescunt; sunt qui pro nihilo eas ducunt, et facilius verbere vel verbo corriguntur. Amicus proinde ita se conformet et aptet amico, ut eius congruit qualitati; et cui in exteriori adversitate debet adesse, his quae sunt adversa spiritui, multo magis festinet occurrere. Igitur sicut monere et moneri proprie amicitiae est; et alterum libere facere, non aspere; alterum patienter accipere, non repugnanter; sic habendum est, nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem et assentationem; quae sunt levium hominum, atque fallacium, ad voluntatem loquentium omnia, nihil ad veritatem. Nulla proinde sit inter amicos cunctatio, simulatio nulla, quae maxime repugnat amicitiae. Debet quippe amico veritatem; sine qua nomen amicitiae valere non potest. Corripiet me, ait sanctus David, iustus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Simulator et callidus provocat iram Dei. Inde Dominus per prophetam: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. "Simulator enim ore", ut ait Salomon, "decipit amicum suum" (Prov. II, 9).

---

Aelredus Rievallensis, AELREDUS RIEVALLENSIS DE AMICITIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/aelredus.html.
