Latin
1.9 to 1.12
Aelredus Rievallensis, Aelredus Rievallensis de Amicitia 1.9-12
Not analysed yet
CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. Amicitia itaque spiritalis inter bonos, vitae, morum, studiorum que similitudine parturitur, quae est in rebus humanis atque divinis cum benevolentia et caritate consensio. Quae quidem diffinitio ad amicitiam exprimendam satis mihi videtur esse sufficiens, si tamen more nostro caritas nuncupetur, ut ab amicitia omne vitium excludatur, benevolentia autem ipse sensus amandi qui cum quadam dulcedine movetur interius exprimatur. Ubi talis est amicitia, ibi profecto est idem velle et idem nolle, tanto utique dulcius, quanto sincerius; tanto suavius, quanto sacratius; ubi sic amantes nihil possunt velle quod dedeceat, nihil quod expediat nolle. Hanc nempe amicitiam prudentia dirigit, iustitia regit, fortitudo custodit, temperantia moderatur. De quibus suo loco disputabimus. Nunc autem si de eo quod primum quaerendum putasti, videlicet quid sit amicitia, satis datum existimas, edicito. Ivo. Sufficiunt plane ea quae dicta sunt, nec aliquid mihi suggeritur ultra quod quaeram. Sed antequam ad alia transeamus, scire desidero unde primum amicitia inter mortales orta est. Natura an casu, an necessitate aliqua; vel certe praecepto, aut lege humano generi imposita, in usum venerit; usus vero eam commendabilem fecerit. CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. Aelredus. Amicitiae, ut mihi videtur, primum ipsa natura humanis mentibus impressit affectum, deinde experientia auxit, postremo legis auctoritas ordinavit. Deus enim summe potens et summe bonus, sibi ipsi sufficiens bonum est; quoniam bonum suum, gaudium suum, gloria sua, beatitudo sua, ipse est. Nec est aliquid extra ipsum quo egeat, non homo, non angelus, non coelum, non terra, nec aliquid quod in ipsis est, cui omnis creatura proclamat: Deus meus es, quoniam bonorum meorum non eges. Nec tantum sibi sufficit ipse, sed et omnium rerum sufficientia ipse est, dans aliis esse, et aliis sentire, aliis insuper et sapere, ipse omnium existentium causa, omnium sentientium vita, omnium intellegentium sapientia. Ipse itaque summa natura omnes naturas instituit, omnia suis locis ordinavit, omnia suis temporibus discrete distribuit. Voluit autem, nam et ita ratio eius aeterna prescripsit, ut omnes creaturas suas pax componeret, et uniret societas; et ita omnia ab ipso qui summe et pure unus est quoddam unitatis vestigium sortirentur. Hinc est quod nullum genus rerum solitarium reliquit, sed ex multis quadam societate connexuit. Nam ut ab insensibilibus ordiamur, quae humus, vel quod flumen unum unius generis gignit lapidem; aut quae silva unam unius generis arborem producit? Ita inter ipsa insensibilia quasi amor quidam societatis elucet, cum nihil eorum solum sit; sed cum quadam sui generis societate et creetur, et persistat. Verum inter ipsa sensibilia quanta amicitiae species et societatis amoris que fulgeat imago, quis facile dixerit? Certe cum in caeteris omnibus irrationabilia deprehendantur, in hac tantum parte ita humanum animum imitantur, ut pene ratione agi aestimentur. Ita se sequuntur, ita colludunt sibi, ita motibus simul et vocibus suum exprimunt et produnt affectum; tam avide et iucunde mutua societate fruuntur, ut nihil magis quam ea quae amicitiae sunt curare videantur. Sic etiam in angelis divina sapientia providit, ut non unus videlicet crearetur, sed plures; inter quos grata societas, et amor suavissimus eamdem voluntatem, eumdem crearet affectum; ne cum alter superior, inferior alter videretur, locus pateret invidiae, si non obstitisset caritas amicitiae; et ita solitudinem excluderet multitudo, iucunditatem augeret in pluribus caritatis communio. Postremo cum hominem condidisset, ut bonum societatis altius commendaret: non est bonum, inquit, esse hominem solum; faciamus ei adiutorium simile sibi. Nec certe de simili, vel saltem de eadem materia hoc adiutorium divina virtus formavit; sed ad expressius caritatis et amicitiae incentivum, de ipsius substantia masculi feminam procreavit. Pulchre autem de latere primi hominis secundus assumitur, ut natura doceret omnes aequales, quasi collaterales; nec esset in rebus humanis superior vel inferior, quod est amicitiae proprium. Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit. At post lapsum primi hominis, cum refrigescente caritate cupiditas subintrasset, fecisset que bono communi privata praeponi amicitiae caritatis que splendorem avaritia invidia que corrupit; contentiones, aemulationes, odia, suspiciones corruptis hominum moribus invehens. Tunc boni quique inter caritatem et amicitiam distinxerunt; animadvertentes quod etiam inimicis atque perversis impendenda sit dilectio; cum inter bonos et pessimos esse non possit voluntatum vel consiliorum ulla communio. Amicitia itaque quae sicut caritas inter omnes primum et ab omnibus servabatur, inter paucos bonos naturali lege resedit; qui, videntes a multis sacra fidei ac societatis iura violari, arctiori se dilectionis et amicitiae foedere constrinxerunt; inter mala quae videbant et sentiebant in mutuae caritatis gratia quiescentes.