# Cosmographia 2.33-44

Aethicus Ister, Cosmographia, 2.33 to 2.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.33

Stillae itaque in ipsa siderum parte, unde et lunam intuemur , non fixas, sed mobiles dicit, et earum magnitudinem, motum et situm plene cerni non posse, eo quod in ipsa crepuscula condensa et spissa caeli parte positae sint. Apud septentrionem et reliqua signa maiora ad ostendendam temporum signa praesentia et futura draconculusque cernuntur stillarum, quae in occasum earum suspicantur, ab eo cursu per densissimum situm ad altiorem occasum tendentes priorem locum, unde oriuntur, revertentur. Unde congrue philosophi alii Hiarca et ceteri eas aereas vocitaverunt et ob hoc mensa solis dicta, eo quod alia signa illius notitiam subministrent et appendices sint vel oriente sole alii obvelentur et abscondite solis radiis vigorem luminis amittant. Iam inter reliquos philosophos Aethicus chosmografus et plane et pulchre scripsit. Nos itaque in aliquas epistolas mentionem philosophorum et eorum laborum studiorumque fecimus, Hiarcam sablo cathedram sedentem auream ad meridiem maris oceani, disputantem cum discipulis de mensa solis, astrorum siderumque deferentia. Inter hos omnes Aethicum chosmografum miror tam instimabile arte curiosum. Et eorum aliorumque ille reprehendit multa dixisse et multiplicasse et ad scientiam eruditionum minima vel pauca explicasse. Reprehendit Cluontem et Argypphum philosophos, Scitharum astrolocus et Mantuanum in vanum multa edidisse reprehendit, eo quod caelum pro aere et interdum aere pro caelo posuerunt, cum tenue sit aer et caelum valde spissum. Idemque et ianuas caeli binas dicit orientis atque occidentis . Quae utique unam ianuam orientis Titanicam dicitur . Dum a densitate caeli rogum globitantem quasi ab arduo montis cacumine magno impetu egressum fecerit sol super faciem terrae, haec ianua prima, quae orientem videtur patiscere, quae calorem nimiam retenit et prae ipsa chasma plurimas regiones inhabitabiles facit, quam Hiarca ianua solis vel portam Titan scribit. Aethicus iste ianuas commixtim merocleas nominat, merum enim purum, quae puram caeli ianuam claramque egressionem et regressum solis purius ad meridiem aethera rutilantem.

---

Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip.
