# Cosmographia 2.69-77

Aethicus Ister, Cosmographia, 2.69 to 2.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/2.69

Illuc enim ascendisse se fertur et splendorem solis vim tantae claritatis, ut cerni 〈vix〉 quis possit a facie solis et ignis. Idem refert sofista de vertice ipsius montis arduae ultra oceanum vidisse autumans flatum ventus australis in modum columnarum quasi palmarum anelitus nimiam extensionem oceanum magnum impetum flare et aquas validissimas tractum maris in aere ferre haurireque et imbribus ingruentibus ab uno latere, quae respicit occidentem. Ab alio latere, quae porregit faciem orientis, ardorem solis dicit et radia solis ingente similitudine quasi cedrorum et abietum magnitudinem et prae torreda calore densitatem nubium et imbrium minuere, unde constat aereas regiones nuncupatas citra mare oceanum, sicut est Aegyptus et prima India, Zeusis , Natabres, Celthi, Gageni et Aethiopes et ceterae, quae vicinae sunt dextra plaga meridie. Sicut enim ad levam meridie imbrium copiam austroafricum inminet, ita dextram partem ab euroaustro nimium calorem inducit et in aliquibus partibus temperiem et fecunditatem terrarum. Haec omnia de ianuis caeli et cardinibus mundi tergaque solis, septentrion〈e〉 et umbelicum eius. Meridiem lineam a parte ad partem mediam mundi protelantem ab aquilone in meridiem. Insolas quae supra praedixit et montem incognitum et accessibilem et has bestias et flatum austri mira indagatione adgressus est. Nos vero nec reprehendimus, sed miramur, quia philosophorum argumenta nonnulla legimus, sed nec tanta dixisse nec tantum mundi circuitum et mare oceanum arte navale insolas inaccessibiles, cum ille Histriam se exortum fuisse scribat et de aquilone parte vicina insolas Meoparotas et Bizas, Orcadas et alias quam plurimas et nauticos earum gignarus in sequente volumine narrat. Inter reliqua quam plurima de ubera aquilonis et earum munitione et obturatione scribit et ipsas pilas maris gyrantis et obvallantes mirabiliter idem Ethicus philosophus explanat praeter terram Eden ad orientem praeter ardorem validam solis in mare orientalem accedere non potuit.

---

Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip.
