# Cosmographia 4.18-25

Aethicus Ister, Cosmographia, 4.18 to 4.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.18

Colere Saturnum ob hoc, quod temporibus Octaviani Agusti censum dederunt in auro litorico nullorum regum aut imperatorum nec antea nec postmodum, et tunc quidem sponte; videntes quoque vicinas regiones censum dare, arbitrati sunt, quod deus dierum novus ortus fuisset et in ipso mense Agusto congregaverunt ad unam catervam generationem cunctam seminis eorum in insola maiore maris oceani Taraconta, fecerunt acervum magnum lapide ac bitumine congluttinatum, aedificantes pilas praegrandes mirae magnitudinis et cloacas subtus marmore constructas phyrram fontem gluttinantem et appellaverunt Morcholom lingua sua, id est stellam deorum, quae dirivato nomine Saturnum appellant. Et urbem maximam ac munitissimam erexerunt illic nuncupatam Taraconta. Quae gens antechristi temporibus multa facient vastatione et eum deum dierum appellabunt. Cum semine pessimo eorum prosapia reclusa portas Caspias. Habent enim statura fuligine teterrima, crines corvini similitudinis, dentes stertissimos, camelorum multitudinem, quales et Bactria gignit, mulorum copiam velocissimorum magis quam Nabathei et Ismahelitae vel Hircani, canes fortissimos ultra omnes generationes ingentesque ita, ut leones, pardus et ursus peremant. Alexander enim Magnus Macedo hanc generationem capere nec subicere potuit, multis nimpe vicibus exercitum vel aciem contra eos direxit et non potuit superare. Qua in re considerans eorum ferocitatem et aviditatem, loca munitissima atque tutissima, montuosa ac silvestria obstupefactus ad satrapas suos, ut hic sofista ait, dixisse fertur: Terrarum regna et regiones a mundi climatibus ambivimus, gentes sapientes et rationabiles vastantes adtrivimus, populum inclitum, sublimen ac sincerem, ab India Magna usque meridiem et ab Aethiopia usque occiduum maris cuncta lustravimus, quod utilitatis causa aut necessitatis extitit tot sanguinem hominum fundere et ultionem capere domesticarum gentium. Idcirco omnes inferorum demones et adversariorum falanga huc reliquimus in humanam speciem latentes, heu ne quando audiant vel percipiant mellifluam et uberrimam mundi gloriam et abundantiam et regna inclita, cuncta bona et optima omnemque decorem et pulchritudinem hominum, ne forte inruant in universam superfaciem terrae et quasi panem cuncta decerpiant ac degluttiant .

---

Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip.
