# Cosmographia 4.26-42

Aethicus Ister, Cosmographia, 4.26 to 4.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/4.26

O et tu aquilon, mater draconum et nutrix scurpionum , fovea serpentium lacusque demonum, facilius fuerat in te obturationem inaccessibilem fore velut infernum quam tales gentes parturire. Cogitabat enim, qualem ingenium aut artem eos obstrueret et non praevaluit propter magnitudinem maris vel montium. Tamen omnibus diebus vitae suae inmensa molestia idemque passus fuit, quid ob hoc agere deberet. Dehinc ad Caspios transiit et ibidem grande luctamen atque certamen habuit, sicuti inantea pagena praecedens ostendit. Nunc igitur ad coeptum opus a capite Germaniae insolas oceani vertamus philosophi indagationem cursim peragratam . Exorsus est ita, quod et habitatoribus Germaniae fixum tenetur Viarcem et Bridinno insolas oceani. Tam pusilla statura, ut ad minorem cubitum mensuram vix perveniant. Populus exiguus ad nullam utilitatem aptus vel prumptus, nisi tantomodo reliquus populus fortior; striones, plumarius ac polemitarius; fabros enim aureficis ex eis plurimi fiunt, hos vulgus nanos appellant. Philosophus ergo hos notus vel nugaces nuncupat. In has insolas fera nulla, angues nulla, bestia raro nisi vulpes et cuniculi multi hac lepus, quae tamen vulpe metuunt et saramandras . Utique has insolas märe circumdat saltus parvulas . In Viarce quippe maiorem staturam habere dich quam in Bridinno. Avium copiam tam inmensam quam alia insola nulla reperit nisi in Meotido lacu, et talem tumultuationem vel garretum faciant omne tempore quasi tonitruum magnum aut elevatio maris, quia flante vento borrea rugitum non modicum plumis et pinnis velut densissimam elevationem nebulae elevat. In arenam itaque maris panicium et milium seminant et multum in semen profecit . Haec illorum labor et vita et opus est et utilitas. Unde mirabiliter actus et opera illorum in ridiculum et fabulas philosophus narrat, quae nulla utilitate legenti praebet affectu. Gadarontas scribit insolas ultraque illas nullas autumat et ibidem frigoris et stridoris valde, ubi barbaras gentes inhabitant , arte musica cum tibiis aereis vel oricalco ornatis viribus prolatis incognita carmina ultra alias gentes ita, ut serenarum multitudinem suorum carminum inmensitate promoveant.

---

Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip.
