Latin
4.70 to 4.80
Aethicus Ister, Cosmographia 4.70-80
Not analysed yet
Utuntur etenim curros falcatos et rumpheas ingentias cultrosque ferro et acervo acumine duratus lancearum et sagittarum armamentarii multo ingenio experti et saevissimis moribus durati, trucurrorum arteficium eorum lingua sic nuncupati, quasi tricurros duodecim vehiculis in modum curruum iungant . Velocissimi et expediti ad praedam capiendam seu et castrorum aciem iaculandum desuper coopertum culleos magnos ex corio animalium et pecodum clipeo a fronte tantomodo munitus, reliqua parte ferro et aere circumdatos mulorum iunctione velociter deportatus praesidium ex cortice et funium fortissimorum super cacumine′ rotundarum rotarum extenti atque muniti ita, ut iacula atque sagittae eis nocere nec livorare non valeant. Et Hircanas vel Scithas et Albanas gentes ab his utilia arma negotiantes deportant et utuntur. Celebre apud gentes illas istorum industria divulgata est. In hac insola silvarum magnitudo et lacedemones bistiolas venenatas ita, ut tacto suorum dentium vel anelitus alias bestias maiores et homines peremant. Sed habitatores illius cavernas faciunt, quia montuosa sunt silvestria loca illa et per angustos calles foveolas in cavernas petrarum faciunt; illinc enim falces ferreos quadroangulatos ponunt sursum curvatos deorsum erectos. Illae itaque bestiolae, ut invenerint offendicula, statim venena diffundunt et caliscente ferro illisque in ira saevientes et magis ac magis venena erumpente et lances dissolvuntur et bistiolae illae ab ustione ferri consumuntur. Multa et alia philosophus de hac insola scribit, quae maiores nostri aut ignoraverunt aut noluerunt patefacere. Habet et flumina modica Minervio et Conubio, quae arena auro pretioso praefert et lapide calchirio pretioso in modum crisolido . Omnia quippe hic philosophus laudabile ingenio mirabiliter operum ipsorum humana arte conlaudat astutia, sed divinae gratiae nihil in bonis operibus; quae dei sunt ignorant . Regem non habent, sed duces, nam inter se pacis foedera faciunt et sibimet non adversantur.