# Cosmographia 5.13-25

Aethicus Ister, Cosmographia, 5.13 to 5.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/5.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/5.13

Iam in hoc tempore perpauci sunt, qui eas utantur, Scithae enim eas solomodo utuntur. Trieris navis magna ex tribus navibus fabricata ferroque plurimum adfixa atque copulata orientalem oceanum maxime in usum habita et in Rubro mare similiter rareque in mare Magnum. Nulla enim naves maiorem pondus aut opus ferre potest neque opus tam magnum vel populorum cunei ad navale bellum procedentium. Liburnae negotiatorum naves aptae, veloces enim veluti dromones, inter undas maris vel procellas admodum necessariae . Nonnullae enim in Libia inveniuntur, ubi repertae fuerunt. Rostratas naves in oceanum septentrionalem magno opere fabricatas a Griphone quondam gentilem artificem magum veteranis temporibus fabrorum aeris magistrum; hic Scithica natione exortus, in multarum artium ingenio peritus, maxime in navale et fabrorum fornace. Nam ipsas rostratas in altum erectae quasi cacumen sirteum eminentiorem a puppe, in fronte rostra aerea habent propter scopulus , ne forte, cum tanta vim discurrentium vel properantium habeat, aut feriantur vel conledantur. Pagani namque ipsum magum eorum magistrum in similitudinem deorum suorum connumerati sunt, eo quod in similitudinem griphorum animalium vel altilium pinnatorum eis ex aere et auro fusile simulacrum fabricavit. Ob hoc in illis regionibus griphem ipsum volantem semper manentem arbitrati sunt falsa et vana opinione. Et mare Magnum has naves rostratas temporibus Alexandri Magni habere coeperunt. Itaque eminentiores ac maiores in oceanum septentrionalem inveniuntur . Lamia naves prolixa in directum in ipsum mare birremicum quattuor capita in uno cacumine, quattuor in alio narratur habere in similitudinem Cimerae, ex aere calamorum repacula in utrisque partibus conlocata. Acumen et ferri calliditate lances duratos, turriculas sagmentatas cum extensionem velorum utraque latera vergentium ventorum vehementiam recipere et in similitudinem globorum anhelitus respirare et tam veloce cursu pervenire ad portum, vel in navale proelio si incurrerint statim inruunt lances ingentes ex lamia et impetu valedo perimunt quos repperirent.

---

Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip.
