# Cosmographia 6.1-10

Aethicus Ister, Cosmographia, 6.1 to 6.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.1

Aliarum gentium praetermisit philosophus, quibus codicibus historiograforum multorum plenitudinem auctoritatis et veritatis cognovit esse diffusa, magnitudine indagata tamen et ea metrico et prosodico stilo Grecis caracteribus distinxit in enigmate rethorico, quae nobis scribere vel legere non est amplius necesse, quam nos in nostris codicibus comentavimus in breviarium contra hereticorum detractatoribus male latrantibus. Haec vero quae de Iafeth hic scribit hoc proemium, quod ille se dich iterando peragrasse tam navale labore quam terreno itinere, ipse solus sibimet testis suae scripturae esse videtur. Iuga montium, devia vallium, stagnarum et lacorum brumerecum ac paludum inaudita quaeque et incredibilia multa scribit. Habitatoribus earum insignia figmenta, in alequibus regionibus monstra scribit. Unde in superiore pagina, ubi de insolis gentium mentionem fecit, multa nec aliquando cognita, raro utique audita scripsit. Quia nos si tanta aut narramus audientibus aut scribimus legentibus , quanta hic invenimus inserta, aut novam errorem aliorum librorum aliarumque scripturarum, quod absit, inducemus aut novum mundum in athomo momentaneo ponimus, quia philosophorum doctrina, dum tanta indagatione percurretur, veritas sanctae scripturae neglegitur, unde in futuro damnatur. Testis est ignavia meae cogitationi fuisse conscientiae, unde corruptibilibus ictibus propria cutis capessit, quia multa dixerunt et tamen nonnulla inbuente diabolo adgressi sunt et appetitus iactantiae alta et difficilia coeperunt. Nosque ob hoc praecipue in eorum codicibus laborasse , ut ad totum pars accipiatur in veritate et non pro toto lassiscat fidelis cum infidele. Non laboravi tot diebus ad haec, ut eorum astutia tantum caperem, sed ut veritatem ob nimiam difficilitatem paucis favorum criptolis prodere valerem, ut nimia altitudo litterarum spiritalem intellectum non subfocet. Quia mundi sapientiam ob hoc stultam sermo divinus dicit, quod semper mundum utitur et contra creatorem creatura sapere contenditur, quia nisi tanta inquisitio philosophorum in diverso dogmate non pullulassit, nequaquam heresis mundi crevissit, ut ait Agustinus: Anathema fui in enigmatibus hereticorum et mundi fissorcha exteti, nisi claves David dissolutis vinculis mortis aperuissit mihi, ut stulta mundi calcata dispicerem et amplecterer sempiterna.

---

Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip.
