Latin
6.103 to 6.108
Aethicus Ister, Cosmographia 6.103-108
Not analysed yet
Aegrotationes multas et non modicas philosophorum ambages mihi fecerunt. Itaque non tantum meae causa fuit eorum palpare et enucleare paginas ,ut in aliquod rei veritatis proderer, quam a praecedentibus lectoribus errorem enigmatum illorum in palam obmissam vel parvam repaculam retenendam scidolas quaerellarum illorum futurorumque lectorum scriptorumque panderem. Equidem in Sammonem et Mantuanum Leuciumque multa incredibilia et valde obscura inveni, quod nequaquam cuique veritatem receptam a prudentibus indagatoribus non retenendam decerno. Tullium et Ciceronem ,Platonem et Hebionem duris et acrioribus disputationibus, contumiliis conpositionum, gentilium argumentis, fidelium obstaculis dico ruinam fore multorum, sicut et nobis patent documenta praecognita, quia dum illi alta mundi et difficilia unusquisque sua temeritate adgressi sunt valde obscura, ita ut nullus sociorum suorum agnitionem deserere possit et quicquid alia pro aliis mentionem cuiquam arepere potuissit, in fabulis horum gesta pro vanitate ,non pro utilitate suis codicibus nectebantur de diis gentium et diis suos, de astra et deicola ad suam stultam mundi disputare idolatriam, eo quod militiam caelorum, quod deus in suam gloriam praeparavit, ille in fanaticis et adversis ac diabolicis nominibus in nonnullis disputationibus posuerunt iuxta illud priscam vesaniam malignum eologium: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum, id est quasi daemonia scientes. Creaturam dei bonam, operam quoque mala hominum, ut ait propheta : Omnis dii gentium daemonia deus autem caelos fecit et reliqua, et iterum: Dii, qui caelum et terram non fecerunt, pereant, id est gentium doctores idolatriae et malefici vel magi, qui creaturam dei, caelum et ornatum ipsius, terram et disputationem ac dispositionem eius, in deorum dearumque philosophando inbuentem auram inanem et tenuem, in strofosis enigmatibus et tortuosis vanam superstitionem invenientes scribunt. A semetipsis variis non tam disputationibus quam etiam ex ipsos apicum caracteres mutaverunt, et ob metricam lineam tortuosam reciprocatamque ducentes iactantiam, nullus alterius scripta vel comenta nec conlaudat nec celebrat scidola, nisi suorum sensuum temeritate in litteraturam convulsam.