Latin
6.144 to 6.160
Aethicus Ister, Cosmographia 6.144-160
Not analysed yet
Tale bitumen a laco Humerico haustum et cum humano sanguine mixto, quae nullo gladio aut acumene umquam incidere potest. Temporibus autem Nini regis, qui humano cruore Scithas suggere praecepit vel omnia crudelissima et spurcissima inibi instituit, ab eo tempore usque nunc haec arma utuntur. Dinuo ab Amazonis sumpta, renovata atque reparata sunt. Viri ideoque in urbibus ac diversa aedificia peritissimi, arietum et frontonum fabri industrii. Aequos et mulos dromos velocissimos. Feminas fortissimas tam in opere quam in acie doctas atque intemeratas. Terra ab aevo semper indomita. Haec etenim et alia multa philosophus de Schitis narravit. Nullum regnum nullamque regionem longe lateque diffusam a plaga septentrionale in diversa tendens inriguamque ac munitissimam. Temiscerius Campus opinionem proelii cruentissimus. Amazonas et agilitate earum inquiens in finis Schitiae et memoratum amnem Termodontem. Duos regios iuvenes egregius ac sagacissimus Plyino et Solapesio sodalium nobilium atque industrium ingentem iuventutem ab Scithia secum traxerunt et iuxta memoratum amnem et praedictus campus in confinio Scithico atque Ponticae provinciae Cappadocianaeque diu finitima quaeque et proxima vastantes proximorumque habitatores crudeli gladio trucidantur. Horum uxores exilio ac viduetate tetra impietate a finibus illius regionis condemnantes exterminant, a Vafris fontibus vel lacu Murginacum, ubi supradictus amnes Murgincen in diversis rivolis dividitur, et finem Scithiae faciunt et vasta solitudine faciunt. A parte nempe australe saluberrimis frugibus gentes vero invalidas. Quae post gyratam Scithiam a meridie Amazonae profugae atque proselitae in eadem palustriam diu exules resederunt. Post non multum etenim tempus consilio infiduo accepto vicissim tela multa vel arma nova arte conposita fabros mercede in ignominia conductos gignarusque artifices ipsosque postmodum, quam eorum arte conpertae sunt, dolose trucidantes, praeparantur ad aciem. Ea parma nova arte excogitata cum bitumine et sanguine humano natorum propriorum.