Latin
6.170 to 6.183
Aethicus Ister, Cosmographia 6.170-183
Not analysed yet
Parmas igitur tale arte saevissime duratas atque infractas multi artifices excogitare vel facere talia conare temptati fuerunt, sed non valuerunt nec earum magisterio nullo modo aliquis capere potuit, quia arte sua alios docere noluerunt. Ipse se inquiens philosophus vidisse receptacula ac casulas, antra et speluncas earum in ipsas insolas vel paludes vidisse, et ob hoc illuc usque peraccessisse, ut earum et originem et exilium atque reparationem certatim veracius sciret. Sed multum admirans nonnulla alia scribens illarum peritia, quae nobis incredibile videtur. In solitudinibus catolis minotauris invenisse ac enutrisse mansueteque domasse et primum cum ipsis in aciem cuneos hostium superasse. Primum et plus virtus fuisse minotauris quam armatorum legio bellantes in proelio. Similiter centauris lac mulierum enutrisse et humanitatis causa pietatis ante nutrices frendendo atque saeviendo adversus perimentes, amicas ac nutrices defendentes sese in mortem ponunt. De elefantis nec non talia protulit, et ob hanc causam primum illarum virtus et robor in victoriam vel certamina divulgata est. Nos itaque nec refutavimus nec alicui causam conmisimus retenendam. Quamvis itaque, ut superius intimavimus, philosophi prae ubertate litterarum aut rerum scientia a senso, si narrationes alicuius aliquid senserunt ,in laudibus suae scientiae dederunt operam inanis gloriae . Itaque nonnulla de Schitia ultra omnes scriptores hic plurima scripsit. Nam Hircania sequente titulo intromisit ab Hircana silva, quae inter Scithiam et Asiam subiacet et maximam partem Hircaniae occupatur. Est enim in multis locis inaccessibilis ,ut antea testatur. Ait enim huic loco usque Caspias pilas pertingere et montana, quae omni tempore contremescunt et ibi perpetuus terrae motus esse memoratur cum tremore et pavore populi magis ac magis usque in diem, qua ipsae portae solutae erunt. Ipsum quoque desertum malas et ferocissimas bestias gignit, pardos, tigris et panteris.