Latin
6.291 to 6.304
Aethicus Ister, Cosmographia 6.291-304
Not analysed yet
Itidem prosarcha Sibilla inquit dictitante atque futura noscente de ortu vel nativitate Alexandri. Regione igitur Macedoniae in nonnullis locis aureis venis ,argenti fodina opima. Lachon lapidem magnum diversis varietatibus ornatissimum, unde et eam provinciam Lachoniam ait nuncupatam, quae adiacet a noto Macedoniam ,a fabonio Achaiam. Quem lapidem aliubi non se invenisse adserit nisi inibi et in oceano inter Trabundium et Taprobanam insolam, ubi et ustium vel egressionem Trabundiae Rubro mare adfirmat. Et ab ea insola rubicundissimam humum ab ipso lapide longe lateque diffusam, a longe vero ut incaluerit sol tam disparile varietate conspicere ,ut autumes solis diversa radiantia Variante aut sidera caeli serena, ibi enim magnus valde invenitur, istinc parvos. Unde se dicit Xersen regem mirum modum atque ingenium cavasse sepulchrum. In finibus ipsius Trabundiae esse lapidem alium sexangulatum similitudinem saphyri habentem ,qui percussus radiis solis numquam potest extinguere neque imbribus neque aquarum venis. Unde antiqui vel maiores termas ex lapidibus sub terra constructas in ore venarum fontium ex lapide sexangulato ponentes, ubi palpatae fuerint ,ultra nequaquam frigiscent, ut fuerunt. Nam ista, quae Macedonia subiacet Lachonia, non sexangulatum, sed lachon gignit, peaniten lapidem et olefacturio. Monsque Olimphus arduus valde, qui tam procere altitudine videtur, ut in cacumine eius nec nubes sentiantur nec venti nisi tantomodo aeris frigidus anhelitus. De quo philosophus initiatus parabolam ait: Fausta perspecilla mater, inclita, vicina, calista, diva Macedonia, si indolem trutinas, requiras Olimphum, invenies cacumen, quo ducit pro nihilo obsidem, si prolem audis repperere, tenellum quem invisum munitum, Alexandrum. Magnus et eminentissimus mons Macedoniae Olimphus, sed magnificentior Alexander solertissimus. Olimphus umbo praecellens, regionis medulla, Alexander clepius praecelsior protegens totam Chaoniam. Olimphus adtollens caput mediam orbem intuitur, Alexander dirigens gressum cunctum mundum subicitur .