Latin
6.33 to 6.48
Aethicus Ister, Cosmographia 6.33-48
Not analysed yet
Resiliit aquilo calabris bella gerendo, termofiles specus voraginem appetit et meditullia secerpit . Ait enim idem oceanum ab Acheron, ubi recipitur, mugitum aquarum intestina ferventium ita, ut itum navium et redeuntium fervor idemque ab amne mare turbatum obstupiscant ,merebantque navigantes piscatorum mercatores, quoniam non est negutium in mare nec venundatio in nabliis Mioparotis. Ab Acheron egressa est pyron et consumpsit aquis aquilonis. Ululate, naves maris, eo quod aequor ab amne turbatum est. Quid faciunt Mureni et Teglemi, quando a borrea consurrexerit Acheron. Refert enim in enigmatibus suis idem sapiens mare in tam magno fervore turbulente fore, ita ut nullus accessus fieri possit, quia quemadmodum sartago fervens in calore et vapore ignis, ita mare in modum sartaginis ingressu ipsius amnis fervescit. Piscis illuc nequaquam vivus invenire potest, serpens nulla, angues nulla, holera vel pascua raro inveniuntur, messium nisi oppraessio imbrium evenerit exiguae et sterelis elaborare queunt. Vineta multum incognita, oleo et mala granata non gignit humus illius regionis. Gentes deforme aspectu, vultu horribile, homines imperitissimi. Tuguria virgulis circumsepta harundinea contignatia. Pecudes quamvis multa ex aliis locis mercemoniis conducant, non durantur, sed cito decedunt. Vestium rusticarum eorum usui habetur, carnes inconditas sal comedent. Haec generatio incognita a nobis vel a reliquis auctoribus, qui rerum gestarum narrationum ordinem scripserunt. Miror autem inquisitionem aut prudentiam aut temeritatem istius nonnulla disputantem. Nos vero Morinos Aethiopia et Africa de stirpe Cham vidimus, de Chus et seriem eius de Iafeth quoque ex Magog primum et Gomer, Mosoc et Tiras ,Medos et Caspius primum ad aquilonem contra subsolanum a narrantibus conperimus. Hic vero non Morinos, qui de Cham subolem iuxta Aethiopiam sistunt, sed Murrinus intra Tauros, Chormacinata iuga et Umerosus borreus ad Acheron contra mare ferventem et Caspias pilas narrat, gentem brutissimam et populum valde inertem.